The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 68 › Psalmorum 68:22

Psalmorum 68:22

Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. + 68.22 Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. AUG. Quod non inveni simul tristes et consolantes, hoc fuit mihi fel amarum propter mœrorem. Acetum, etc. Id est, acidum, propter vetustatem eorum. Legitur in Evangelio fel ei oblatum, sed in potu, non in esca.Mystice ergo dicitur, id est, super escam suavem quam cum discipulis acceperat, quæ est esca unitatis Christi, injecerunt fel: quod adhuc hodie facit, et gravius peccat contemptor sedentis in cœlo, quam qui crucifixit ambulantem in terra. Dant bibendum amarum potum, qui male vivendo scandalum faciunt Ecclesiæ, ut hæretici. Gustavit Dominus, docens et nos gustare, id est, pati tales: sed non bibit, quia non possunt tales in corpus ejus recipi. Mystice ergo hoc prædicitur, sicut et mystice factum est in passione. CAS. Et dederunt. Hæc est consummatio passionis; cum dixisset: Sitio, fel cum aceto obtulerunt, hoc facto mores suos amarissimos indicantes. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The Lord said, I will bring again from Bashan, I will bring my people again from the depths of the sea:

In Context

21in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me. Improperium exspectavit cor meum et miseriam: et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni. + 68.21 In conspectu tuo. CAS. Invidiam ex citat contra eos, ut tantum scelus præsente Deo committerent. Cor meum. Quia voluntate sustinuit, secundum illud: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum. Qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni. AUG. Contristati sunt discipuli et mulieres quæ super eum flebant, sed non simul. Carnaliter enim contristabantur de vita mortali, quæ erat mutanda morte, cum deberent cum eo contristari de cæteris, qui medicum occidebant, quod nemo tunc fecit. 1

23Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum. + 68.23 Fiat mensa. CAS. Prophetia contra adversarios. AUG. Fiat mensa. Mensa, Scriptura: hanc Judæi habuerunt, dum mandatum Dei coluerunt; postquam a lege jejuni sunt, hæc mensa coram ipsis gentibus data est, ut gravius dolerent. In laqueum. Ut qui littera legis alios stringebant, in ea obligati caderent. In retributiones. Quia illis ablata, et gentibus data. Malorum fuit retributio, dum nolentes in ea epulari, ab ea sunt exclusi. In scandalum. Quia deserentes pacis auctorem, rixas sibi et prava opera concitant. 1

Read all of Psalmorum 68

Cross References

Exodus 14:22Et ingressi sunt filii Israël per medium sicci maris: erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et læva.

Numbers 21:33Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og, rex Basan, cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai. + 21.33 Og rex Basan. ORIG. Ad Og regem Basan, etc., usque ad in nullo enim potest honestum esse quod turpe est.

Isaiah 11:11Et erit in die illa: adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto, et a Phetros, et ab Æthiopia, et ab Ælam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris. + 11.11 Residuum. ID. Apostolus: Reliquiæ salvæ fient. Tradunt enim historiæ quod apostoli toto orbe diffusi prædicaverunt Evangelium: et quidem Persas, Indosque penetraverunt, ut Æthiopia manum daret Deo.

Isaiah 51:10numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis; qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati?

Ezekiel 36:24Tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram.

Amos 9:2Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos; et si ascenderint usque in cælum, inde detraham eos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 68:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 68:21Psalmorum 68Psalmorum 68:23 →