bible.software › Psalmorum › Psalmorum 68 › Psalmorum 68:23
Psalmorum 68:23
Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum. + 68.23 Fiat mensa. CAS. Prophetia contra adversarios. AUG. Fiat mensa. Mensa, Scriptura: hanc Judæi habuerunt, dum mandatum Dei coluerunt; postquam a lege jejuni sunt, hæc mensa coram ipsis gentibus data est, ut gravius dolerent. In laqueum. Ut qui littera legis alios stringebant, in ea obligati caderent. In retributiones. Quia illis ablata, et gentibus data. Malorum fuit retributio, dum nolentes in ea epulari, ab ea sunt exclusi. In scandalum. Quia deserentes pacis auctorem, rixas sibi et prava opera concitant. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
That thy foot may be dipped in the blood of thine enemies, and the tongue of thy dogs in the same.
In Context
22Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. + 68.22 Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. AUG. Quod non inveni simul tristes et consolantes, hoc fuit mihi fel amarum propter mœrorem. Acetum, etc. Id est, acidum, propter vetustatem eorum. Legitur in Evangelio fel ei oblatum, sed in potu, non in esca.Mystice ergo dicitur, id est, super escam suavem quam cum discipulis acceperat, quæ est esca unitatis Christi, injecerunt fel: quod adhuc hodie facit, et gravius peccat contemptor sedentis in cœlo, quam qui crucifixit ambulantem in terra. Dant bibendum amarum potum, qui male vivendo scandalum faciunt Ecclesiæ, ut hæretici. Gustavit Dominus, docens et nos gustare, id est, pati tales: sed non bibit, quia non possunt tales in corpus ejus recipi. Mystice ergo hoc prædicitur, sicut et mystice factum est in passione. CAS. Et dederunt. Hæc est consummatio passionis; cum dixisset: Sitio, fel cum aceto obtulerunt, hoc facto mores suos amarissimos indicantes. 1
24Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva. + 68.24 Oculi. AUG. Doctores qui præeunt. Obscurentur, id est, lumen scientiæ perdant. Et dorsum eorum, etc. Id est, minores. Cum enim lumen scientiæ perdunt qui præeunt, ad portanda peccatorum onera, et ad appetenda terrena inclinantur sequentes; vel, dorsum, mens eorumdem Semper hoc de illis qui non pœnitent. 1
Read all of Psalmorum 68
Cross References
1 Kings 22:38et laverunt currum ejus in piscina Samariæ: et linxerunt canes sanguinem ejus, et habenas laverunt, juxta verbum Domini quod locutus fuerat.
Psalms 58:10Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es: + 58.10 Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es, Deus. Ibid. Etsi possem perdere Judæos, qui irruerunt in me fortes; permitto tamen eos vivere, servans fortitudinem ad te, id est, ad tuam dispositionem. 1
Amos 9:3Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde scrutans auferam eos; et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos.
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 68:23