Psalmorum 68:24
Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva. + 68.24 Oculi. AUG. Doctores qui præeunt. Obscurentur, id est, lumen scientiæ perdant. Et dorsum eorum, etc. Id est, minores. Cum enim lumen scientiæ perdunt qui præeunt, ad portanda peccatorum onera, et ad appetenda terrena inclinantur sequentes; vel, dorsum, mens eorumdem Semper hoc de illis qui non pœnitent. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
They have seen thy goings, O God; even the goings of my God, my King, in the sanctuary.
In Context
Cross References
2 Samuel 6:12Nuntiatumque est regi David quod benedixisset Dominus Obededom, et omnia ejus, propter arcam Dei. Abiit ergo David, et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio: et erant cum David septem chori, et victima vituli.
1 Chronicles 15:16Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet, et lyris, et cymbalis, ut resonaret in excelsis sonitus lætitiæ.
Psalms 47:5Quoniam ecce reges terræ congregati sunt; convenerunt in unum. + 47.5 Reges. AUG., CASS. Principes Judæorum. Congregati. Ab Herode sciscitante locum nativitatis. Convenerunt. Concorditer dicendo: In Bethlehem Judæ secundum Scripturas. 1
Psalms 63:2[Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor; a timore inimici eripe animam meam. + 63.2 Exaudi, Deus, orationem. Ut exaltes, et eripe, quia deprecor. A timore inimici. CASS. Sed non a timore mortis. 1