Psalmorum 68:25
Effunde super eos iram tuam, et furor iræ tuæ comprehendat eos. + 68.25 Effunde, etc. CASS. Ut in morem fluminis sit copiosa. Comprehendat. Ut non liceat effugere. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 11:34Revertente autem Jephte in Maspha domum suam, occurrit ei unigenita filia sua cum tympanis et choris: non enim habebat alios liberos.
1 Chronicles 13:8Porro David, et universus Israël, ludebant coram Deo omni virtute in canticis, et in citharis, et psalteriis, et tympanis, et cymbalis, et tubis.
Psalms 77:14et deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis. + 77.14 In nube. HIER. et CASS. Hoc futurum judicabant. Dies, Christus est, tamen nube carnis celatur perfidis; et sicut illis nubes contra æstum solis, sic nobis Christus per incarnationem dat refrigerium contra æstum vitiorum. Tota nocte, toto tempore vitæ. In illuminatione ignis. Christianos in hoc sæculo nominis sui claritate custodit ignis Spiritus sancti. 1
Psalms 148:12juvenes et virgines; senes cum junioribus, laudent nomen Domini: 1
Jeremiah 31:4Rursumque ædificabo te, et ædificaberis, virgo Israël: adhuc ornaberis tympanis tuis, et egredieris in choro ludentium.
Revelation 14:2Et audivi vocem de cælo, tamquam vocem aquarum multarum, et tamquam vocem tonitrui magni: et vocem, quam audivi, sicut citharœdorum citharizantium in citharis suis. + 14.2 Tonitrui. Quia terret eos qui ad consortium suum venire suffugiunt. Citharædorum. Quia ipsi ad hoc se instituerunt, ut extenderent sua corda devota super lignum crucis. Citharizantium. Quod ex officio habebant, opere implebant.