The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 68 › Psalmorum 68:26

Psalmorum 68:26

Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. + 68.26 Fiat habitatio. AUG. Hoc jam in manifesto, etc., usque ad in quo superbierunt contra Deum. In tabernaculis. CAS. Templo et regio palatio. Ad hoc ponit inhabitare, quod fit devotæ mentis affectu; ad domos habitare, quod fit corporea mansione. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Bless ye God in the congregations, even the Lord, from the fountain of Israel.

In Context

25Effunde super eos iram tuam, et furor iræ tuæ comprehendat eos. + 68.25 Effunde, etc. CASS. Ut in morem fluminis sit copiosa. Comprehendat. Ut non liceat effugere. 1

27Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. + 68.27 Tu percussisti. CAS. Non sua culpa: percussisti passione, ad salutem gentium; hoc illi crudeli voto impleverunt. Et super dolorem. Quia erat pro perditione eorum. Addiderunt. Inferre mortem. Vel super dolorem vulnerum meorum, id est, quæ mihi infixerat lancea, et clavis, addiderunt custodes sepulcri. 1

Read all of Psalmorum 68

Cross References

Exodus 15:20Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua: egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, + 15.20 Tympanum. STRAB. Secundum Hieronymum est genus tubæ in summo habens stipulam vel fistulam; per quam vocem reddit sonoram. Chorus, secundum eumdem, pellis simplex cum duabus cicutis; per alteram inspiratur, per alteram sonum reddit: per utrumque ergo angusta intelligentia veteris legis designatur. Quam enim breve sit et minimum inde ostenditur, quia manu mulieris portatur. Secundum Cassiodorum tympanum est pellis extensa inter duo ligna: per quod maceratio carnis designatur. Chorus autem est multitudo simul canentium et dicitur chorus quasi coævorum cantus. Quod ergo in choro æqualiter omnes voces resonant, per eum charitas significatur, qua omnes in Christo unum sumus. Quicunque ergo Deo in jubilum laudes reddit, in choro, hoc est in charitate, hoc agat, et in tympano, id est in mortificatione carnis. Unde psal. CL: Laudate eum in tympano et choro, etc.

1 Chronicles 16:7In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus:

Psalms 87:7Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis. + 87.7 In lacu inferiori. CASS. Vel inferni: quia tam abjecta morte ablatus est in tenebris oblivionis, quem nemo requiret. Et umbra mortis, locus malorum, in quo puniuntur. 1

Psalms 111:1Alleluja, reversionis Aggæi et Zachariæ. [Beatus vir qui timet Dominum: in mandatis ejus volet nimis. + 111.1 Alleluia reversionis. AUG. Aggæus et Zacharias longe post David fuerunt, etc., usque ad æternaliter solidetur. CASS. Perfectio hujus ædificii, etc., usque ad tanquam a captivitate liberati et hilares de bonis quæ habent. Beatus vir. CASS. Ostendit hic Psalmista post liberationem, etc., usque ad tertio impiis adversa provenire asserit. Qui timet Dominum. Timor mundi miseros facit, sed timor Dei ea appetere facit, per quæ homo beatus est. In mandatis. Hoc timor Dei, ut velit. Et non ait faciet, etc., usque ad et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. 1

Proverbs 5:16deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. + 5.16 Deriventur. Cum ipse servaveris, tunc et aliis prædica, et in magna auditorum amplitudine divina eloquia, juxta uniuscujusque qualitatem, dispensa.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 68:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 68:25Psalmorum 68Psalmorum 68:27 →