The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 68 › Psalmorum 68:27

Psalmorum 68:27

Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. + 68.27 Tu percussisti. CAS. Non sua culpa: percussisti passione, ad salutem gentium; hoc illi crudeli voto impleverunt. Et super dolorem. Quia erat pro perditione eorum. Addiderunt. Inferre mortem. Vel super dolorem vulnerum meorum, id est, quæ mihi infixerat lancea, et clavis, addiderunt custodes sepulcri. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

There is little Benjamin with their ruler, the princes of Judah and their council, the princes of Zebulun, and the princes of Naphtali.

In Context

26Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. + 68.26 Fiat habitatio. AUG. Hoc jam in manifesto, etc., usque ad in quo superbierunt contra Deum. In tabernaculis. CAS. Templo et regio palatio. Ad hoc ponit inhabitare, quod fit devotæ mentis affectu; ad domos habitare, quod fit corporea mansione. 1

28Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non intrent in justitiam tuam. + 68.28 Appone iniquitatem super iniquitatem, etc. AUG. Iniquitas eorum fuit, ut hominem occiderent, et super hoc apposuit Deus, ut Filium suum occiderent, ut sicut servos præmissos, ita ipsum hæredem. 1

Read all of Psalmorum 68

Cross References

Genesis 42:32Duodecim fratres uno patre geniti sumus: unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan.

Judges 5:18Zabulon vero et Nephthali obtulerunt animas suas morti in regione Merome.]

Judges 21:6Ductique pœnitentia filii Israël super fratre suo Benjamin, cœperunt dicere: Ablata est tribus una de Israël:

2 Samuel 3:19Locutus est autem Abner etiam ad Benjamin. Et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia quæ placuerant Israëli et universo Benjamin.

1 Chronicles 12:29De filiis autem Benjamin fratribus Saul, tria millia: magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul.

1 Chronicles 27:12Nonus, mense nono, Abiezer Anathothites de filiis Jemini: et in turma ejus viginti quatuor millia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 68:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 68:26Psalmorum 68Psalmorum 68:28 →