Psalmorum 68:28
Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non intrent in justitiam tuam. + 68.28 Appone iniquitatem super iniquitatem, etc. AUG. Iniquitas eorum fuit, ut hominem occiderent, et super hoc apposuit Deus, ut Filium suum occiderent, ut sicut servos præmissos, ita ipsum hæredem. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thy God hath commanded thy strength: strengthen, O God, that which thou hast wrought for us.
In Context
Cross References
1 Samuel 9:21Respondens autem Saul, ait: Numquid non filius Jemini ego sum de minima tribu Israël, et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Benjamin? quare ergo locutus est mihi sermonem istum?
Psalms 44:4Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. + 44.4 Accingere. Ibid. Hic laudat eum a potestate; et tu talis accingere. 1
Psalms 138:8Si ascendero in cælum, tu illic es; si descendero in infernum, ades. + 138.8 Si ascendero in cœlum, tu illic es, etc. AUG. Si me extulero, invenio repressorem; si de justitia mea superbiero, Tu ibi es, cujus vere est justitia. Si descendero, peccando venero, Ad infernum, vel in profundum, et nolens confiteri: dicam, quis me videt? Ades, ut vindices. Invenit consilium, sed sic potero fugere iratum. 1
John 5:8Dicit ei Jesus: Surge, tolle grabatum tuum et ambula. + 5.8 Tolle grabatum tuum. Dilige proximum infirma ejus tolerando, qui te infirmum patienter tulit, et non solum ætate de tua erectione, sed etiam de proximorum sollicitus esto salute. Ecce angelus magni consilii latens in carne, turbata aqua Judæorum sanum fecit unum.
2 Corinthians 12:9et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. + 12.9 Dixit mihi. Per inspirationem, vel per angelum. Nam virtus in infirmitate perficitur. Perfectio virtutum est, quæ habet infirmitatem contrariam, cum qua legitime certet: et ideo gloriabor in infirmitatibus, non invitus, sed libens.
Philippians 1:6Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu: + 1.6 Confidens. Quasi: Deprecor ut stetis, et confido hoc ipsum fieri a vobis quod precor, non autem aliud; sed videte ne frustra confidam. Perficiet. Ipse ut velimus operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens.