Psalmorum 68:30
Ego sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscepit me. + 68.30 Ego sum pauper, etc. CAS. Hic dispensationem incarnationis et sanctitatem propositi exponit, dicens: Quis finis passionis? Dolens. AUG. Hoc secundum caput, pro omnibus dolet: unde: Dolores nostros ipse portavit Isa. 53., quod nullus alius. Ideo dicit: 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
31Laudabo nomen Dei cum cantico, et magnificabo eum in laude: 1
Cross References
2 Samuel 8:1Factum est autem post hæc, percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim. + 8.1 Frenum. Quinque civitates erant Philisthinorum quæ Isrælem tributarium faciebant. Has tulit sibi David et fecit tributarias, sicut legitur: Percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit Geth et filias ejus de manu eorum, etc. I Paral. 18. Frenum. Christus de æreis potestatibus triumphans, frenum erroris quod humano generi imposuerant confregit.
2 Chronicles 9:14excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores afferre consueverant, omnesque reges Arabiæ, et satrapæ terrarum, qui comportabant aurum et argentum Salomoni.
2 Chronicles 14:1Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Asa filius ejus pro eo, in cujus diebus quievit terra annis decem.
Job 40:21Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus?
Psalms 72:10Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis. + 72.10 Ideo convertetur. CAS. Exponens Asaph, etc., usque ad revertetur ad eam. Hic. AUG. In hac sententia in qua modo sum. Dies pleni invenientur in eis. HIERON. Perfecti inveniuntur, etsi modo non appareat. CAS. Vel, dies pleni sunt, quando Christus venit: hi ergo sunt in Judæis, qui Christum noverunt. 1