The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 68 › Psalmorum 68:31

Psalmorum 68:31

Laudabo nomen Dei cum cantico, et magnificabo eum in laude: 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Princes shall come out of Egypt; Ethiopia shall soon stretch out her hands unto God.

In Context

30Ego sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscepit me. + 68.30 Ego sum pauper, etc. CAS. Hic dispensationem incarnationis et sanctitatem propositi exponit, dicens: Quis finis passionis? Dolens. AUG. Hoc secundum caput, pro omnibus dolet: unde: Dolores nostros ipse portavit Isa. 53., quod nullus alius. Ideo dicit: 1

32et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas. + 68.32 Et placebit. CAS. Laus puri cordis plus placet quam mactatio pecudum. Vitulum novellum. AUG. Pro peccatis offerebatur novellus vitulus, qui significabat novitatem secuturam; quæ defensionem habet in cornibus, munimen pedum in ungulis per quas aspera sæculi calcet; producentem, quia fidelis quotidie virtute Dei augetur. AUG. Vitulus ungulis terram excitat, sic qui non contradicit, sed tamen terrenum abjecte sapit, ungulis excitandus est: et super hunc vitulum placebit laudatio mea cum angelis, ubi nec adversarius erit ventilandus, nec piger de terra excitandus. 1

Read all of Psalmorum 68

Cross References

Psalms 88:9Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. + 88.9 Tibi. ID. Qui omnia fecisti, etc., usque ad tentari supra id quod potest homo. 1

Isaiah 19:18In die illa erunt quinque civitates in terra Ægypti loquentes lingua Chanaan, et jurantes per Dominum exercituum: Civitas solis vocabitur una. + 19.18 Quinque civitates. Quidam quinque libros Moysi intelligunt, etc., usque ad quia de vitiis ad virtutes commutantur. Lingua Chananæa. Quæritur cur non lingua Hebræa, etc., usque ad et qui tactu immundo delectantur.

Isaiah 60:6Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha; omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. + 60.6 Camelorum. Camelus animal est gibbosum et oneriferum. Hi sunt divites onus divitiarum et peccatorum gibbum portantes. Dromedarii. Dromedarius vel dromas, utrumque enim dicitur: est enim animal camelo minus, sed velocius, in quo figurantur gentes velociter ad fidem currentes. Madian et Epha. Regiones trans Arabiam camelis et dromedariis abundantes, etc., usque ad quæ per thus figuratur, Domino obtulerunt.

Zephaniah 3:10Ultra flumina Æthiopiæ, inde supplices mei; filii dispersorum meorum deferent munus mihi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 68:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 68:30Psalmorum 68Psalmorum 68:32 →