The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 68 › Psalmorum 68:32

Psalmorum 68:32

et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas. + 68.32 Et placebit. CAS. Laus puri cordis plus placet quam mactatio pecudum. Vitulum novellum. AUG. Pro peccatis offerebatur novellus vitulus, qui significabat novitatem secuturam; quæ defensionem habet in cornibus, munimen pedum in ungulis per quas aspera sæculi calcet; producentem, quia fidelis quotidie virtute Dei augetur. AUG. Vitulus ungulis terram excitat, sic qui non contradicit, sed tamen terrenum abjecte sapit, ungulis excitandus est: et super hunc vitulum placebit laudatio mea cum angelis, ubi nec adversarius erit ventilandus, nec piger de terra excitandus. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Sing unto God, ye kingdoms of the earth; O sing praises unto the Lord; Selah:

In Context

31Laudabo nomen Dei cum cantico, et magnificabo eum in laude: 1

33Videant pauperes, et lætentur; quærite Deum, et vivet anima vestra: + 68.33 Videant. CAS. Quod oblatio jam est in mente, non in rebus, ubi pauper æquatur diviti. Et, o pauperes, hoc tamen contuitu Dei facite, quærite Dominum. Vel, ut videatis, quærite Deum, escam mentis. Vinctos. AUG. Qui ultra necessaria quærit, compedes onerat; sed sufficit diei malitia sua. Vinctos. ID. Vinctos mortalitate, qua Dominus offensus servos compedivit: sed inde clamantes audit. 1

Read all of Psalmorum 68

Cross References

Deuteronomy 32:43Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur: et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terræ populi sui.] + 32.43 Quia sanguinem. In judicio populus Dei laudabitur, cum apparebit gloriosus, et inimici justa retributione punientur.

Psalms 100:1Psalmus ipsi David. [Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine; psallam, + 100.1 Psalmus ipsi David. CASS. Psalmus iste continet formam perfectæ sanctitatis, ut centesimus numerus perfectus est. Ipsi David. Ut totum quod hic docetur, virtutibus Christi applicetur, nihil terreno regi. Hic docemur bona appetere, mala renuere, quæ est perfecta conversatio vitæ. Misericordiam et judicium cantabo. CASS. Cantat hic Christus, et nos in illo. Prius de misericordia et judicio proponit. Misericordiam et judicium cantabo. Hæc duo mutua societate junguntur: in his breviter omnia opera Dei includit. Et hic est præmissa causa quare sic se habet, sicut postea subdit. AUG. Nemo de misericordia præsumat ad impunitatem, quia est ei judicium; nemo immutatus in melius judicium timeat, quia præcedit misericordia. Semper hæc simul in eo sunt: sed per tempora secundum effectus distinguuntur, misericordia nunc, judicium in futuro. 1

Psalms 117:1Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. + 117.1 Alleluia. CASS. Quintus psalmus de primo adventu, multis figuris decoratus, habet versus unifines, quosdam unius principii, quosdam intercalares et hujusmodi ornatus. Fidelis populus peccato solutus, etc., usque ad Benedictus qui. 1

Isaiah 19:21Et cognoscetur Dominus ab Ægypto, et cognoscent Ægyptii Dominum in die illa; et colent eum in hostiis et in muneribus; et vota vovebunt Domino, et solvent.

Revelation 15:4Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum? quia solus pius es: quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam judicia tua manifesta sunt. + 15.4 Judicia tua, etc. Quod quosdam eligis, quosdam reprobas, ut cognoscant fideles esse ex justitia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 68:32

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 68:31Psalmorum 68Psalmorum 68:33 →