The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 68 › Psalmorum 68:33

Psalmorum 68:33

Videant pauperes, et lætentur; quærite Deum, et vivet anima vestra: + 68.33 Videant. CAS. Quod oblatio jam est in mente, non in rebus, ubi pauper æquatur diviti. Et, o pauperes, hoc tamen contuitu Dei facite, quærite Dominum. Vel, ut videatis, quærite Deum, escam mentis. Vinctos. AUG. Qui ultra necessaria quærit, compedes onerat; sed sufficit diei malitia sua. Vinctos. ID. Vinctos mortalitate, qua Dominus offensus servos compedivit: sed inde clamantes audit. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

To him that rideth upon the heavens of heavens, which were of old; lo, he doth send out his voice, and that a mighty voice.

In Context

32et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas. + 68.32 Et placebit. CAS. Laus puri cordis plus placet quam mactatio pecudum. Vitulum novellum. AUG. Pro peccatis offerebatur novellus vitulus, qui significabat novitatem secuturam; quæ defensionem habet in cornibus, munimen pedum in ungulis per quas aspera sæculi calcet; producentem, quia fidelis quotidie virtute Dei augetur. AUG. Vitulus ungulis terram excitat, sic qui non contradicit, sed tamen terrenum abjecte sapit, ungulis excitandus est: et super hunc vitulum placebit laudatio mea cum angelis, ubi nec adversarius erit ventilandus, nec piger de terra excitandus. 1

34quoniam exaudivit pauperes Dominus, et vinctos suos non despexit. 1

Read all of Psalmorum 68

Cross References

Deuteronomy 33:26Non est deus alius ut Deus rectissimi, ascensor cæli, auxiliator tuus. Magnificentia ejus discurrunt nubes, + 33.26 Non est Deus. Supradicta admirans in laude Christi, qui hæc omnia fecit lætabundus erumpit. Ascensor cœli. Propria virtute ascendit, et quotidie Ecclesiam ad se trahit. Trahe me post te, curre in odorem unguentorum tuorum Cant. 1.. Nubes. Apostoli, qui pluunt verbis, coruscant miraculis: quos ascendens in cœlum misit ad prædicandum; unde: Vocem dederunt nubes Psal. 76., quæ scilicet nullo remorante discurrunt, non sua, sed Christi virtute signa et prodigia facientes, et quasi coruscationibus corda mortalium terrentes, unde: Bonum certamen certavi, cursum consummavi II Tim. 4..

Psalms 18:10Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi; judicia Domini vera, justificata in semetipsa, + 18.10 Timor Domini. Ibid. Timor sæculi non sanctus, quia non proficuus, et cum temporibus mutatur. Timor Domini sine omni perturbatione, quia est mista cum pavore dilectio, quia si timet judicem, scit misericordem. AUG. Timor, non ille pœnalis pro terrenis quorum amore formidat anima, sed castus, quo quanto diligit, cavet offendere sponsum, et ideo non foras mittitur, sed permanet. Judicia. Judicia Dei non egent alterius auctoritate. 1

Psalms 46:6Ascendit Deus in jubilo, et Dominus in voce tubæ. + 46.6 Ascendit. CASS. Diapsalma ascensio et regnum Dei describitur, unde instanter monet psallere. In jubilo. AUG. Gaudium admirantium Apostolorum, etc., usque ad quod nec taceri potest, nec exprimi valet. 1

Psalms 66:2[Deus misereatur nostri, et benedicat nobis; illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri: + 66.2 Deus misereatur. Ibid. Prior est benedictio Dei, quæ est quasi pluvia terram nostræ mentis irrigans: inde nos benedicimus eum, quod quasi fructus est, et in utroque nos crescimus, non ipse. Dicat ergo desiderans pluviam Dominicæ benedictionis: Deus misereatur, etc. Deus misereatur nostri et benedicat. CAS. Sed qui multi volunt, etc., usque ad et quia cognoscitur in gentibus Christus: Confiteantur, etc. Benedicat nobis. Ibid. Benedicit Creator creaturæ, multiplicando, numero et merito. Benedicit creatura Creatori, eum corde, voce et opere, laudando, et omne bonum, quod habet, ei ascribendo. 1

Psalms 77:17Et apposuerunt adhuc peccare ei; in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso. + 77.17 Adhuc peccare. CASS. Adjecerunt, ut inter tot beneficia non crederent: quod ut maximum intelligeretur peccatum, cum Dominus dixit in Evangelio: Spiritus arguet mundum de peccato, exponendo subjunxit: De peccato quidem, quia non credunt in me Joann. 4, 16.. Sicut ergo peccatum dicit ibi, non credere, et hic peccare dicit, non credere. In iram. ID. Non credentes Deum posse difficilia sibi facere, quod gravissimum est apud Deum, sic et nos abluti per baptismum provocamus Deum ad iram. In inaquoso. AUG. Vel, in alia eremo ad litteram, vel potius in se, quia licet pleni utres aquæ de petra, aridæ tamen mentes fuerunt. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 68:33

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 68:32Psalmorum 68Psalmorum 68:34 →