The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 68 › Psalmorum 68:34

Psalmorum 68:34

quoniam exaudivit pauperes Dominus, et vinctos suos non despexit. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Ascribe ye strength unto God: his excellency is over Israel, and his strength is in the clouds.

In Context

33Videant pauperes, et lætentur; quærite Deum, et vivet anima vestra: + 68.33 Videant. CAS. Quod oblatio jam est in mente, non in rebus, ubi pauper æquatur diviti. Et, o pauperes, hoc tamen contuitu Dei facite, quærite Dominum. Vel, ut videatis, quærite Deum, escam mentis. Vinctos. AUG. Qui ultra necessaria quærit, compedes onerat; sed sufficit diei malitia sua. Vinctos. ID. Vinctos mortalitate, qua Dominus offensus servos compedivit: sed inde clamantes audit. 1

35Laudent illum cæli et terra; mare, et omnia reptilia in eis. + 68.35 Cælum, terra, mare. CAS. Ad litteram, id est, cœlestia, terrestria, et natantia, hæc laudant, dum ex eis laudatur creator. ID. Divitiæ sunt pauperis videre creata, et inde laudare creatorem. Laudent illum, etc. ID. Quod prius simul, nunc sigillatim monet; vel, laudent cœlestia, terrestria, natantia. Et, ut perfecte omnia concludat, addit: Omnia quæ in eis sunt: sic omnis creatura ad laudes invitatur. HIER., CAS. Ac si diceret: Omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium et infernorum Phil. 2.. Et omnia reptilia in eis. CAS. Omnes modi monstrosi, in peccatis hærentes terrenis. 1

Read all of Psalmorum 68

Cross References

Deuteronomy 33:27habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna ejiciet a facie tua inimicum, dicetque: Conterere. + 33.27 Habitaculum ejus sursum, etc. Corpus a mortuis suscitatum in Patris dextera collocatum, de quo dicitur: Solvite templum hoc Joan. 2.. Brachia. Virtus scilicet passionis, quæ omnes defendit, quam in cruce extensis brachiis accepit. Subter brachia. Scilicet hæc brachia contra verum Amalec dimicantes defendunt: nec sicut Moysi lassitudine gravantur, sed indefessa virtute sublevant, donec veram consequantur victoriam. Veneremur ergo in supernis primitias nostræ resurrectionis, in infimis sacramentum nostræ redemptionis, ut et ipsi, debellato adversario, immortalitatis gloriam consequamur, de quo vero Isræli promittitur: Ejiciet a facie tua inimicum. Et solus. Suo scilicet more et suis legibus vivens, unde Balaam: Populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur Num. 23..

Psalms 29:1Psalmus cantici, in dedicatione domus David. + 29.1 Psalmus cantici in dedic. AUG. Supra de consummatione tabernaculi tempore belli: hic autem est psalmus lætitiæ, quia domus dedicatur, id est, confirmatur, quæ in æterna pace manebit: corpore innovato non tantum Christi, sed etiam totius Ecclesiæ. Totus Christus loquitur in hoc psalmo, quia quædam capiti, quædam corpori, quædam utrique conveniunt. ID. Psalmus breviter de passione et resurrectione: ut passio non terreat quos spes resurrectionis lætificat. Domus David. CASS. Totus Christus sponsus, etc., usque ad secundum statum futurum quando in ea quiescitur. CASS. Primo agit de dedicatione sua: et jubet sanctos idem sperantes laudes dicere. 1

Psalms 96:6Annuntiaverunt cæli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus. 1

2 Peter 1:17Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 68:34

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 68:33Psalmorum 68Psalmorum 68:35 →