Psalmorum 68:35
Laudent illum cæli et terra; mare, et omnia reptilia in eis. + 68.35 Cælum, terra, mare. CAS. Ad litteram, id est, cœlestia, terrestria, et natantia, hæc laudant, dum ex eis laudatur creator. ID. Divitiæ sunt pauperis videre creata, et inde laudare creatorem. Laudent illum, etc. ID. Quod prius simul, nunc sigillatim monet; vel, laudent cœlestia, terrestria, natantia. Et, ut perfecte omnia concludat, addit: Omnia quæ in eis sunt: sic omnis creatura ad laudes invitatur. HIER., CAS. Ac si diceret: Omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium et infernorum Phil. 2.. Et omnia reptilia in eis. CAS. Omnes modi monstrosi, in peccatis hærentes terrenis. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
34quoniam exaudivit pauperes Dominus, et vinctos suos non despexit. 1
Cross References
Exodus 15:1Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt: [Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare. + 15.1 Tunc cecinit Moyses, etc. ORIG., homil. 6 n Exod. Multa cantica legimus in Scripturis, sed hoc primum omnium est quod, Ægyptiis et Pharaone submerso, post victoriam cantatur. Mos enim sanctorum est, ubi adversarius vincitur quia sciunt non sua virtute, sed Dei gratia victoriam factam, hymnum Deo glorificationis offerre. Accipiunt tamen canentes tympana in manibus, sicut de Maria et Aaron refertur. Et tu ergo, si mare Rubrum transieris, si Ægyptios submergi videris, et Pharaonem præcipitari in abyssum, potes hymnum Deo gratanter canere, et dicere: Cantemus Domino gloriose, etc. Dignius autem hoc dices, si habueris in manu tympanum, id est, si carnem tuam crucifixeris cum vitiis et concupiscentiis. Gloriose enim, etc. ORIG. Non sufficit, glorificatusest; aliud est enim glorificari, aliud gloriose glorificari. Cum enim Christus carnem pro nobis suscepit, glorificatus est, qui venit quærere quod perierat, non tamen gloriose, quia non habebat speciem neque decorem; glorificatus est cum venit ad crucem, et pertulit mortem; unde Joan. 17: Pater, venit hora, glorifica Filium tuum, etc. Erat ergo et gloria passio crucis, ubi et glorificatus, non gloriose quidem, sed humiliter; unde Phil. 2: Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Et Sap. 2: Morte turpissima condemnemus eum. In his ergo glorificatus est de se humiliter, non gloriose; unde Lucæ 24: Quia oportebat pati Christum, et sic intrare in gloriam suam. Cum venerit in gloria Patris, et angelorum judicare terram, et verum Pharaonem, id est diabolum, interficiet spiritu oris sui, cum refulgebit in majestate Patris: tunc gloriose glorificabitur, cum omnes honorificabunt Filium sicut honorificant Patrem. Magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare, etc. In signis Ægypti. Sed gloriose magnificatus est, quia Pharaonem et exercitum ejus submersit. Vel magnificatus est, miracula ante passionem faciendo, prædicando, in cruce moriendo: sed gloriose magnificatus est, cum resurrexit victor victo diabolo, spoliato inferno. Equum, etc. ORIG. Homines qui nos insequuntur equi sunt; et omnes qui in carne nati sunt, figuraliter equi sunt, et habent ascensores suos. Sunt quos Dominus ascendit, et circumeunt omnem terram; de quibus dicitur Habac. 3: Equitatus tuus salus. Alios ascendit diabolus et angeli ejus. Judas equus erat, et cum ascensorem habuit Dominum, de equitatu salutis erat: cum cæteris enim apostolis missus ægrotis salutem et languentibus præstitit sanitatem; ubi diabolo se substravit, qui post buccellam in eum intravit, equus Satanæ factus, et illius habenis ductus contra Dominum equitavit. Omnes ergo persecutores equi sunt hinnientes, sed habent angelos malos, quibus aguntur ascensores, et ideo feroces sunt. Si videris persecutorem tuum nimis sævientem, scito quia ab ascensore pungitur, et ideo sævus est et truculentus.
Deuteronomy 33:26Non est deus alius ut Deus rectissimi, ascensor cæli, auxiliator tuus. Magnificentia ejus discurrunt nubes, + 33.26 Non est Deus. Supradicta admirans in laude Christi, qui hæc omnia fecit lætabundus erumpit. Ascensor cœli. Propria virtute ascendit, et quotidie Ecclesiam ad se trahit. Trahe me post te, curre in odorem unguentorum tuorum Cant. 1.. Nubes. Apostoli, qui pluunt verbis, coruscant miraculis: quos ascendens in cœlum misit ad prædicandum; unde: Vocem dederunt nubes Psal. 76., quæ scilicet nullo remorante discurrunt, non sua, sed Christi virtute signa et prodigia facientes, et quasi coruscationibus corda mortalium terrentes, unde: Bonum certamen certavi, cursum consummavi II Tim. 4..
Job 37:22Ab aquilone aurum venit, et ad Deum formidolosa laudatio.
Psalms 29:11Audivit Dominus, et misertus est mei; Dominus factus est adjutor meus. + 29.11 Audivit Dominus. CASS. Quomodo eam accepit, scilicet dedicationem, pertractat. Dixit: Clamabo, deprecabor, sed me deprecantem exaudivit Dominus. 1
Psalms 47:2[Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus. + 47.2 In monte sancto, etc. Ibid. Hic est mons ille, etc., usque ad super quem fundata est Ecclesia. 1
Psalms 66:5Lætentur et exsultent gentes, quoniam judicas populos in æquitate, et gentes in terra dirigis. + 66.5 Lætentur et exsultent. AUG. Quia jam confessi non timent futura judicia, quibus Christus est advocatus, non judex, lætentur. 1