The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 68 › Psalmorum 68:36

Psalmorum 68:36

Quoniam Deus salvam faciet Sion, et ædificabuntur civitates Juda, et inhabitabunt ibi, et hæreditate acquirent eam. + 68.36 Quoniam Deus salvam faciet Sion, etc. AUG. In spe fidelis populi finitur constructio Ecclesiæ: unde omnis creatura laudare monetur. 1

Vulgata (Latina)

In Context

35Laudent illum cæli et terra; mare, et omnia reptilia in eis. + 68.35 Cælum, terra, mare. CAS. Ad litteram, id est, cœlestia, terrestria, et natantia, hæc laudant, dum ex eis laudatur creator. ID. Divitiæ sunt pauperis videre creata, et inde laudare creatorem. Laudent illum, etc. ID. Quod prius simul, nunc sigillatim monet; vel, laudent cœlestia, terrestria, natantia. Et, ut perfecte omnia concludat, addit: Omnia quæ in eis sunt: sic omnis creatura ad laudes invitatur. HIER., CAS. Ac si diceret: Omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium et infernorum Phil. 2.. Et omnia reptilia in eis. CAS. Omnes modi monstrosi, in peccatis hærentes terrenis. 1

37Et semen servorum ejus possidebit eam; et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea.] + 68.37 Et qui diligunt nomen ejus, etc. CAS. Quid per singula? omnes qui diligunt nomen tuum habitabunt. AUG. Hi sunt semen servorum. Iste enim versus exponit præcedentem.

Read all of Psalmorum 68

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 68:36

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 68:35Psalmorum 68Psalmorum 68:37 →