Psalmorum 68:4
Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum. + 68.4 Laboravi. AUG. Diu clamavit: Væ vobis! Scribæ et Pharisæi, ut raucus quantum ad illos, quia non est ab eis intellectus. Clamans, etc. CAS. Laborat, cujus votum non impletur. Oculi mei. Ut oculi duorum eum in via non agnoscentium, quibus factum est extra quod erat intra, id est, cæcitas quæ in corde facta est et in oculis. Dixerunt enim: Sperabamus quod redempturus esset Isræl Luc. 24. [AUG]. Sed spem eis reddidit, etc., usque ad quia perditi fuissent. Dum spero. CAS. Causa subditur, præstolor misericordiam, non exoro potentiam. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 3:14Dixit Deus ad Moysen: Ego sum qui sum. Ait: Sic dices filiis Israël: Qui est, misit me ad vos. + 3.14 Qui est, misit me ad vos, etc. Mittitur Moses ad Pharaonem puniendum et tandem occidendum: missa est lex ad diabolum destruendum. Hieronymus, scribens ad Marcellam de decem nominibus Dei, sexto loco ponit nomen ehieh , quod in Exodo legitur: Qui est, misit me ad vos. Deus enim solus, qui exordium non habet, veræ essentiæ nomen tenet: quod per angelum dictum est Mosi nomen ejus quærenti, quia in ejus comparatione qui vere est, quia incommutabilis est, quasi non sunt quæ mutabilia sunt; quod enim dicitur, fuit, non est: et quod dicitur, erit, nondum est. Deus autem tantum est, qui non novit fuisse, vel futurum esse. Solus autem Pater cum Filio et Spiritu sancto vere est. Cujus essentiæ comparatum nostrum esse, non est; unde et dicimus: Vivit Deus, quia essentia divina vita vivit, quam mors non habet.
Exodus 6:8et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob: daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus.
Psalms 5:12Et lætentur omnes qui sperant in te; in æternum exsultabunt, et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum, 1
Psalms 18:10Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi; judicia Domini vera, justificata in semetipsa, + 18.10 Timor Domini. Ibid. Timor sæculi non sanctus, quia non proficuus, et cum temporibus mutatur. Timor Domini sine omni perturbatione, quia est mista cum pavore dilectio, quia si timet judicem, scit misericordem. AUG. Timor, non ille pœnalis pro terrenis quorum amore formidat anima, sed castus, quo quanto diligit, cavet offendere sponsum, et ideo non foras mittitur, sed permanet. Judicia. Judicia Dei non egent alterius auctoritate. 1
Psalms 66:4Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes. + 66.4 Confiteantur tibi populi, Deus. Ibid. Post notitiam hortatur confiteri pro directione et judicio. 1
Psalms 68:33Videant pauperes, et lætentur; quærite Deum, et vivet anima vestra: + 68.33 Videant. CAS. Quod oblatio jam est in mente, non in rebus, ubi pauper æquatur diviti. Et, o pauperes, hoc tamen contuitu Dei facite, quærite Dominum. Vel, ut videatis, quærite Deum, escam mentis. Vinctos. AUG. Qui ultra necessaria quærit, compedes onerat; sed sufficit diei malitia sua. Vinctos. ID. Vinctos mortalitate, qua Dominus offensus servos compedivit: sed inde clamantes audit. 1