The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 68 › Psalmorum 68:5

Psalmorum 68:5

Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis. Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste; quæ non rapui, tunc exsolvebam. + 68.5 Multiplicati. AUG. Quod prius typice, nunc in re aperte dicit. Super capillos. Pro infinito, vel plures sunt his qui sunt ornatui. Rapui. Rapere voluerunt divinitatem, et perdiderunt felicitatem: rapuit Adam, præsumens, ut diabolus, de divinitate. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

A father of the fatherless, and a judge of the widows, is God in his holy habitation.

In Context

4Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum. + 68.4 Laboravi. AUG. Diu clamavit: Væ vobis! Scribæ et Pharisæi, ut raucus quantum ad illos, quia non est ab eis intellectus. Clamans, etc. CAS. Laborat, cujus votum non impletur. Oculi mei. Ut oculi duorum eum in via non agnoscentium, quibus factum est extra quod erat intra, id est, cæcitas quæ in corde facta est et in oculis. Dixerunt enim: Sperabamus quod redempturus esset Isræl Luc. 24. [AUG]. Sed spem eis reddidit, etc., usque ad quia perditi fuissent. Dum spero. CAS. Causa subditur, præstolor misericordiam, non exoro potentiam. 1

6Deus, tu scis insipientiam meam; et delicta mea a te non sunt abscondita. + 68.6 Deus, tu scis. CAS. Quia pro aliis solvit, precatur, exspectantes antiquos, et quærentes alios, scilicet, modernos, in se non frustrari, cum tanta tam æquanimiter ferat. Insipientiam. AUG. Ex membris. Vel, quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. Quod in me irriserunt, qui sibi sapientes videbantur, tu scisti quare fieret irrisio, scilicet, talis et mors CAS. Insipientiam. Quod mei ignari Dei, hi sunt qui commutantur in sapientes et justos. 1

Read all of Psalmorum 68

Cross References

Deuteronomy 10:18Facit judicium pupillo et viduæ; amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum.

2 Chronicles 6:2ego autem ædificavi domum nomini ejus, ut habitaret ibi in perpetuum.

Job 29:12eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor. + 29.12 Eo quod liberassem pauperem vociferantem. Ecclesia pauperem vociferantem liberat, cum peccatori veniam deprecanti, eas quas commisit culpas, relaxat. Et pupillum cui non esset adjutor. Pupillum liberat, dum unusquisque, etc., usque ad Hæc etiam Ecclesia et corporaliter exhibet et spiritualiter.

Psalms 33:14Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. + 33.14 Prohibe. ID. Nota quod prius cohiberi linguam dicit, quoniam, cum loqui volumus, ante commovemus labia, quæ mox sequuntur linguæ motus. Prohibe qui vitam cupis. Ecce quomodo debeant timere. 1

Psalms 72:4Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 68:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 68:4Psalmorum 68Psalmorum 68:6 →