Psalmorum 68:6
Deus, tu scis insipientiam meam; et delicta mea a te non sunt abscondita. + 68.6 Deus, tu scis. CAS. Quia pro aliis solvit, precatur, exspectantes antiquos, et quærentes alios, scilicet, modernos, in se non frustrari, cum tanta tam æquanimiter ferat. Insipientiam. AUG. Ex membris. Vel, quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. Quod in me irriserunt, qui sibi sapientes videbantur, tu scisti quare fieret irrisio, scilicet, talis et mors CAS. Insipientiam. Quod mei ignari Dei, hi sunt qui commutantur in sapientes et justos. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 28:23Sit cælum, quod supra te est, æneum: et terra, quam calcas, ferrea. + 28.23 Sit cœlum. Elementa, quibus fructus nutriuntur, comparat durissimis metallis, quia peccata hominum commutant ordinem rerum, et quæ ad solatium condita sunt humano generi, unde: Pugnavit pro eo orbis terrarum contra insensatos. Cœlum est æneum prævaricatoribus legis, cum nullam a sanctis doctoribus merentur clementiam, sed durissimam disciplinam, quoniam ipsi non cor carneum et mollem animum, sed lapideum habent et ferreum. Sicut duro populo lex in lapide dabatur, ut ex munere acceptor figuraretur.
Psalms 107:10Moab lebes spei meæ: in Idumæam extendam calceamentum meum; mihi alienigenæ amici facti sunt. 1
Psalms 113:9Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam: + 113.9 Non nobis. CASS. Cum dixit Deum bona dare, etc., usque ad veritas, dum præmia restituit, vel impios punit. Ideo, Da. 1
Proverbs 23:11propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum.]