The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 68 › Psalmorum 68:7

Psalmorum 68:7

Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum; non confundantur super me qui quærunt te, Deus Israël. + 68.7 Non erubescant. Ibid. Quæ solverit, exponit; hic ostendit quod superius de membris dixerat. AUG. Non erubescant, id est, non dicatur eis: Ubi est Christus vester? vel non prematur Ecclesia, ut filii erubescant. Qui exspectant. CAS. Quod oculis videre non potuerunt prophetæ et justi. Ne ergo aliter eveniat quam Spiritus sanctus per eos prædixit, sequitur: Deus virtutum, cui nihil est impossibile. Deus Isræl. AUG. Ut qui Deitatem ejus intueri possunt, non seducantur infirmitate ejus carnali. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

O God, when thou wentest forth before thy people, when thou didst march through the wilderness; Selah:

In Context

6Deus, tu scis insipientiam meam; et delicta mea a te non sunt abscondita. + 68.6 Deus, tu scis. CAS. Quia pro aliis solvit, precatur, exspectantes antiquos, et quærentes alios, scilicet, modernos, in se non frustrari, cum tanta tam æquanimiter ferat. Insipientiam. AUG. Ex membris. Vel, quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. Quod in me irriserunt, qui sibi sapientes videbantur, tu scisti quare fieret irrisio, scilicet, talis et mors CAS. Insipientiam. Quod mei ignari Dei, hi sunt qui commutantur in sapientes et justos. 1

8Quoniam propter te sustinui opprobrium; operuit confusio faciem meam. + 68.8 Quoniam propter te sustinui opprobria. CAS. Congregat in unum multa quæ pertulit, ad invidiam in Judæos excitandam; opprobrium, in Beelzebub ejicit dæmonia, potator, vorax. Matth. 11. Operuit. Hoc solet evenire in bono laceratis, qui solent tanto amplius ad tempus effici tristes quanto cognoscunt in se iniqua confingi. 1

Read all of Psalmorum 68

Cross References

Deuteronomy 4:34si fecit Deus ut ingrederetur, et tolleret sibi gentem de medio nationum, per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum, extentumque brachium, et horribiles visiones juxta omnia quæ fecit pro vobis Dominus Deus vester in Ægypto, videntibus oculis tuis:

Judges 5:4Domine, cum exires de Seir, et transires per regiones Edom, terra mota est, cælique ac nubes distillaverunt aquis.

Psalms 114:1Alleluja. [Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ. + 114.1 Alleluia. Hic titulus sæpe iteratur, quia laudatio Dei, et dignitas est operum, et pretium laborum, id est, meritum est et præmium. AUG. Propheta de fovea peccatorum liberatus, et in petra constitutus, primo gratias agit quia exauditus est, et contra omnia pericula se invocasse dicit. Psalmus iste est consolatio fidelium contra dolores sæculi. Dilexi. ID. Dicit hoc ovis quæ erraverat, filius reversus, hujus sæculi peregrinus. CASS. Dilexi. Non propter temporalia bona mihi data, ut infideles, sed quoniam, etc. Diligitur Deus et ab infidelibus quia bona dat; unde: Confitebor tibi cum benefeceris ei Psal. 48.. Diligitur perfecte, eum animus adversis non movetur, sed spe accenditur: quem modum post exponit, dilexi. Non quia me regem fecit, prospera dedit, sed quia orationem audit in angustiis. 1

Isaiah 61:1[Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et prædicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem; + 61.1 Spiritus Domini HIER. Christus secundum humanitatem qui supra dixerat, Ego Dominus, in tempore congregabo eos, etc. Quod unxerit me: oleo lætitiæ, abundantia gratiæ. ID. Hæc unctio in baptismate completa est, quia Spiritus Domini in specie columbæ descendit, et mansit in illo. Ad annuntiandum. Septuaginta: Ad evangelizandum pauperibus. Apertionem, scilicet resolutionem; sic enim Symmachus apertius transtulit.

Habakkuk 3:12In fremitu conculcabis terram; in furore obstupefacies gentes.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 68:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 68:6Psalmorum 68Psalmorum 68:8 →