Psalmorum 68:8
Quoniam propter te sustinui opprobrium; operuit confusio faciem meam. + 68.8 Quoniam propter te sustinui opprobria. CAS. Congregat in unum multa quæ pertulit, ad invidiam in Judæos excitandam; opprobrium, in Beelzebub ejicit dæmonia, potator, vorax. Matth. 11. Operuit. Hoc solet evenire in bono laceratis, qui solent tanto amplius ad tempus effici tristes quanto cognoscunt in se iniqua confingi. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 19:16Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat: et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat: et timuit populus qui erat in castris.
Deuteronomy 5:23Vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum, et montem ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum et majores natu, atque dixistis:
Judges 5:4Domine, cum exires de Seir, et transires per regiones Edom, terra mota est, cælique ac nubes distillaverunt aquis.
Psalms 68:35Laudent illum cæli et terra; mare, et omnia reptilia in eis. + 68.35 Cælum, terra, mare. CAS. Ad litteram, id est, cœlestia, terrestria, et natantia, hæc laudant, dum ex eis laudatur creator. ID. Divitiæ sunt pauperis videre creata, et inde laudare creatorem. Laudent illum, etc. ID. Quod prius simul, nunc sigillatim monet; vel, laudent cœlestia, terrestria, natantia. Et, ut perfecte omnia concludat, addit: Omnia quæ in eis sunt: sic omnis creatura ad laudes invitatur. HIER., CAS. Ac si diceret: Omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium et infernorum Phil. 2.. Et omnia reptilia in eis. CAS. Omnes modi monstrosi, in peccatis hærentes terrenis. 1
Psalms 114:7Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi: + 114.7 Convertere. ID. Non meritis vel viribus tuis, sed quia Dominus benefecit tibi. 1
Isaiah 64:1[Utinam dirumperes cælos, et descenderes; a facie tua montes defluerent; + 64.1 Utinam dirumperes. HIER. In persona sua, etc., usque ad item David: Inclinavit cœlos, et descendit Psal. 17..