Psalmorum 69:3
Confundantur, et revereantur, qui quærunt animam meam. + 69.3 Confundantur. CAS. Confundi, est de perversitate turbari. Revereantur, ne proles a justitia pœna sequatur. Qui quærunt, etc. AUG. Diversa sunt tempora in Ecclesia: primo, fuit impetus persequentium, unde, qui quærunt; modo, remansit malevolentia cogitantium, unde, qui volunt. ID. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I am weary of my crying: my throat is dried: mine eyes fail while I wait for my God.
In Context
Cross References
Job 11:20Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis: et spes illorum abominatio animæ.] + 11.20 Oculi autem impiorum. Oculorum nomine, etc., usque ad quo se valeat occultare, non invenit. Et spes illorum abominatio, etc. Ibid. Quia inde in perpetuum spiritus interit, unde ad tempus caro suaviter vivit.
Psalms 6:6Quoniam non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi? + 6.6 Quoniam non est. CASS. Ideo hic festino dimitti, quia post mortem et in inferno non accipitur confessio. In inferno. AUG. Confessus est dives, qui Lazarum vidit, etsi de profundo, cujus comparatione coactus est confiteri mala sua, usque adeo, ut et fratres roget ab his præmoneri: sed post judicium in profundioribus tenebris nullam lucem Dei videbunt, cui confiteantur. Vel, mortem dicit peccatum in quo immemor est Dei qui mandata ejus contemnit. 1
Psalms 22:2in loco pascuæ, ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me; + 22.2 In loco pascuæ. CASS. Prima gratia, ocus pascuæ, id est, sermo divinus, qui saginat meditantes. Super aquam. Secunda gratia, aqua refectionis. 1
Psalms 40:3Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus. + 40.3 Dominus conservet. ID. Bene optat Propheta intelligenti super egenum et pauperem, quod est certa promissio. Et vivificet. ID. In futura vita, vel, hic per justificationem. 1
Psalms 88:7Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino; similis erit Deo in filiis Dei? + 88.7 Quoniam quis. AUG. Notandum quod idem sunt cœli et nubes, scilicet prædicatores. Sed cœli, prædicatores, propter fulgorem veritatis. Nubes, quæ nebulosæ sunt propter mortalitatem carnis, et quia transeunt, ubi et abscondita, quæ post in judicio clarebunt. In filiis. Vel superis, vel hominibus. Ne ergo putetur tantum homo: ille enim naturalis, nos adoptivi; ille genitus, nos creati; ille ab æterno genitus, nos in tempore facti; ille unicus, nos multi. 1