The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 69 › Psalmorum 69:6

Psalmorum 69:6

Ego vero egenus et pauper sum; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu; Domine, ne moreris.] + 69.6 Ego vero egenus. CAS. Quod hortor, facio, etc., usque ad ubi est dives, semper ambit, desiderat et accipit. Ne moreris. ID. Tardum videtur, quod magno desiderio quæritur. AUG. Ne mihi tardius videatur, quod venturus es, quod fit per patientiam; qua qui caret, tardum ei videtur, et deflectitur ab eo: ut uxor Lot, quæ fit statua salis, ut te condiat: exemplo enim tibi est ne retro aspicias.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Let not them that wait on thee, O Lord GOD of hosts, be ashamed for my sake: let not those that seek thee be confounded for my sake, O God of Israel.

In Context

5Exsultent et lætentur in te omnes qui quærunt te; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum. + 69.5 Exsultent et lætentur in te omnes. CAS. Monet lætari bonos, quos egenos Deus adjuvat et liberat. Semper. Quia non unquam debet cessare a laude ejus. Magnificetur Deus. CAS. Nostro more dictum, ubi quis laudibus crescit; quod non Deus, sed nos laudando proficimus. 1

Read all of Psalmorum 69

Cross References

2 Samuel 23:3Dixit Deus Israël mihi, locutus est fortis Israël: Dominator hominum, justus dominator in timore Dei, + 23.3 In timore. Qui in timore Dei dominationem in subditis exercet, lucis opera per solem justitiæ illuminata profert, nec in eis aliquid obscurum remanet, sed imbre cœlestis gratiæ irrigatus germina virtutum in carne vivens fructificat.

Psalms 25:3Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua. + 25.3 Misericordia. CASS. Quæ non sinit tentari super vires, vel ipsa ustio est misericordia, non asperitas Complacui in veritate. AUG. Cui displicet mendacium suum, et placet ipse cum illa et in illa. 1

Psalms 72:18Verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur. + 72.18 Verumtamen. AUG., CASS. Ecce quid didicit iste in sanctuario: malos hic decipi, postea in fine ab omnibus deserendos; a quo malo ipse liberatus est, qui et terrena quæsivit, sed a Deo; hic dicit, in hoc mundo malos non esse immunes et impunitos; quia etsi felices, tamen reatum gestant et frequenter ruinas incurrunt. Verumtamen, id est, sed: et hic posuisti eis hunc florem et copiam temporalium, propter dolos, etc. Propter dolos. AUG. Vel, juxta lubricum. Quasi: Modo doloso fecisti eis, sub specie boni dans mala. Vel, juxta lubricum, ut sunt temporalia: ubi cadunt, qui amore sunt juxta; dum enim dolosus alium vult dejicere, juxta lubricum eum ponit. 1

Luke 24:19Quibus ille dixit: Quæ? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo:

Acts 13:17Deus plebis Israël elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 69:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 69:5Psalmorum 69