The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 7 › Psalmorum 7:11

Psalmorum 7:11

Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde. + 7.11 Justum adjutorium. Ibid. Duo sunt officia medicinæ, scilicet morbum sanare et sanitatem custodire. Secundum primum dixit in alio psalmo: Infirmus sum, sana me, Domine. Juxta alteram dicit hic perfectus, justum adjutorium meum a Domino. Et illa enim et ista medicina salvos facit: sed illa ex ægritudine transfert ad salutem, hæc in ipsa salute conservat. Illa ad morbum evadendum, remedium; hæc autem ne ad morbum recidat, remedium præstat. Illa sanamur infirmi, hac custodimur sani. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

God judgeth the righteous, and God is angry with the wicked every day.

In Context

10Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum, scrutans corda et renes, Deus. + 7.10 Scrutans corda. Ibid. Quid quisque cogitet. Renes. Quid quemque delectet; quia finis curæ et cogitationis est delectatio, ad quam nititur pervenire. Opera nostra in dictis et in factis possunt videre homines: sed quo animo fiant, et quo pervenire cupiant, solus videt Deus; qui cum videt cor esse in cœlo, et non delectari in carne, sed in Domino, id est, cum bonæ sunt cogitationes, et earum fines dirigit justum, et non solum dirigit, sed adjuvat justum. 1

12Deus judex justus, fortis, et patiens; numquid irascitur per singulos dies? + 7.12 Deus judex. CASS. Hic metu futuri judicii terret, et spem reversis promittit. Nunquid irascitur. AUG. Alia littera: Nunquid adducit iram per singulos dies. In Græco significantius, adducit iram: quia non in ipso est ira qua punit, sed in angelis iræ, per quos punit: qui non propter justitiam qua non gaudent, sed propter malitiam, pœna humana delectantur: quos per singulos dies non congregat ad vindictam, sed per patientiam ad pœnitentiam invitat. 1

Read all of Psalmorum 7

Cross References

Psalms 50:6Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. + 50.6 Tibi soli peccavi. HIER. Solus enim ille juste punit, qui non habet in se, quod reprehendatur, hic est inter homines solus Christus. Tibi soli. CASS. Quia rex omnibus superior, tantum a Deo puniendus est. Coram te. Quia ubique esse scit, unde se arguit, quia eo præsente peccare non erubuit. Ut justificeris, etc. Cujus verba non transeunt, sed implentur. Vincas cum judicaris. Deus tantæ justitiæ est, etc., usque ad ut vincat inter se et eum, si judicentur. Tibi soli. AUG. Christo nullum habenti peccatum, etc., usque ad eo quod tam graviter Deum offenderat. Et vincas. AUG. Vel adeo justus es, ut vincas diabolum, et mortem, et Judæos, cum judicaris: et in judicio, quo judicatus es. 1

Nahum 1:6Ante faciem indignationis ejus quis stabit? et quis resistet in ira furoris ejus? Indignatio ejus effusa est ut ignis, et petræ dissolutæ sunt ab eo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 7:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 7:10Psalmorum 7Psalmorum 7:12 →