The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 7 › Psalmorum 7:12

Psalmorum 7:12

Deus judex justus, fortis, et patiens; numquid irascitur per singulos dies? + 7.12 Deus judex. CASS. Hic metu futuri judicii terret, et spem reversis promittit. Nunquid irascitur. AUG. Alia littera: Nunquid adducit iram per singulos dies. In Græco significantius, adducit iram: quia non in ipso est ira qua punit, sed in angelis iræ, per quos punit: qui non propter justitiam qua non gaudent, sed propter malitiam, pœna humana delectantur: quos per singulos dies non congregat ad vindictam, sed per patientiam ad pœnitentiam invitat. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If he turn not, he will whet his sword; he hath bent his bow, and made it ready.

In Context

11Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde. + 7.11 Justum adjutorium. Ibid. Duo sunt officia medicinæ, scilicet morbum sanare et sanitatem custodire. Secundum primum dixit in alio psalmo: Infirmus sum, sana me, Domine. Juxta alteram dicit hic perfectus, justum adjutorium meum a Domino. Et illa enim et ista medicina salvos facit: sed illa ex ægritudine transfert ad salutem, hæc in ipsa salute conservat. Illa ad morbum evadendum, remedium; hæc autem ne ad morbum recidat, remedium præstat. Illa sanamur infirmi, hac custodimur sani. 1

13Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit; arcum suum tetendit, et paravit illum. + 7.13 Gladium suum. AUG. Alia littera: Frameam suam splendificavit. CASS. Gladium suum, manifestam vindictam exercebit, nec impar dictum est hoc, quia arcum suum tetendit, minatur, ne putetur remissa patientia; paravit, ut mox missurus sagittam putetur. Arcum suum. Ibid. A simili. Sicut enim qui tetendit arcum minatur, ita per sacram Scripturam minatur malis, ne remissa putetur Dei patientia; et paravit, qui mox missurus sagittam putetur: sicut quis arcum parat, ut sagittam mittat. Arcum suum tetendit, AUG. temperando Vetus Testamentum per Novum Testamentum: Paravit, per explanationem. Ibid. Vel, paravit. Parat et disponit Deus, etc., usque ad sed ardentibus studio, sagittæ. 1

Read all of Psalmorum 7

Cross References

Deuteronomy 32:41Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea: reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam.

Psalms 85:4lætifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi. 1

Isaiah 27:1[In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti, super Leviathan, serpentem vectem, et super Leviathan, serpentem tortuosum, et occidet cetum qui in mari est. + 27.1 In die illa, etc. ID. Tradunt Hebræi diabolum, etc., usque ad ut inducatur gladius super eum. Vectem. HIER. LXX: Fugitivum. Tunc enim fugiet, etc., usque ad serpens autem, quia insidias molliter infundit. Cetum. Hebræi, Tanniu; unde Hebræi fabulabantur Leviathan habitare sub terra et in æthere, Tanniu vero in mari.

Isaiah 55:6Quærite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. + 55.6 Quærite Dominum. Hæc pertinent ad Judæos vel ad gentes specialiter, et ad unumquemque generaliter. Propheta ad Judæos: Quærite Dominum, quasi diceret: Gentes suscipiunt misericordias David, et vos dedignamini, sed agite pœnitentiam, et convertimini dum tempus habetis. Dum prope. ID. Ne vestris vitiis recedat, qui appropinquat appropinquantibus sibi, et filio revertenti lætus occurrit.

Ezekiel 18:30Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israël, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite pœnitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas.

Ezekiel 21:23Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et sabbatorum otium imitans: ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 7:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 7:11Psalmorum 7Psalmorum 7:13 →