The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 7 › Psalmorum 7:15

Psalmorum 7:15

Ecce parturiit injustitiam; concepit dolorem, et peperit iniquitatem. + 7.15 Ecce. Quasi, hæc paravit Deus in Scripturis. Ibid. Unde videtur homini esse causa damnationis. Sed ecce quod non ex Deo, sed ex homine est, quia lacum aperuit, etc. Concepit dolorem, Ibid. id est, appetitu temporalium rerum. Peperit, effecit, emisit: et in emissa iniquitate est lacus, id est, præcipitium aliis. Unde subdit: 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He made a pit, and digged it, and is fallen into the ditch which he made.

In Context

14Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit. 1

16Lacum aperuit, et effodit eum; et incidit in foveam quam fecit. + 7.16 Lacum aperuit. Et sic est comparabilis aperienti lacum: aperit enim concipiendo fraudem: effodit parturiendo, instando operi fraudis; incidit pariendo fraudem, scilicet, perpetrando. 1

Read all of Psalmorum 7

Cross References

Job 4:8Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, + 4.8 Quin potius vidi eos. Ibid. Dolores seminat, qui dicit. Fraudulenta metit, qui dicendo prævalet. Vel dolores seminat, qui perversa agit. Metit, qui in eis prosperatur. Hi non ut ait pereunt, sed felicius hic justis vivunt. Patitur enim Deus quosdam hic prævalere, ut mundius vita justorum purgetur. Punit mox alios, ne putetur humana negligere, et multa mala præterire, ut corda innocentium, qui pusillanimes sunt, confirmet: verius autem diceret de omnibus, in fine; generaliter poterat dici, quod innocens et rectus non perit, quia etsi hic atteritur, apud Deum vera salute reparatur. Et mali pereunt, quia etsi hic altius crescant, in fine durius ferientur. Sed quia dicit, recordare, patet transacta ad mentem reduci, non futura enuntiari.

Job 15:35Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus ejus præparat dolos.] + 15.35 Concepit dolorem. Cum perversa cogitat, iniquitatem parturit, cum explere cœperit, concepit. Mens etiam hypocritæ nunquam vacat a malo, quia quæ appetit, aliis invidet, ex quorum despectu clarior sit, unde et dolos parat ut solus æstimationem capiat. Uterus ejus præparat dolos, id est mens, in qua cogitationes generantur, majorem malitiam contra proximos concipit, quanto solus præ omnibus videri innocentior quærit: hoc dicit, quia percussum Job pro hypocrisi putavit.

Psalms 10:2[In Domino confido; quomodo dicitis animæ meæ: Transmigra in montem sicut passer? + 10.2 In Domino confido. AUG. De hæreticis qui catholicos in suam volunt convertere pravitatem. Ibid. In Domino confido. Quoad litteram potest legi de passione, et dicit, Christus secundum hominem, ut solet contra terrores Judæorum, In Domino confido. In Domino confido. Cum peccantes volunt sagittare rectos. Quoniam ecce. Ibid. Hi sunt terrores comminantium nobis de peccatoribus, ut ad se quasi justos transeamus. Dicunt enim: Peccatores intenderunt arcum, Scripturas, unde venenatas sagittas mittant, quas in cordis occulto parant. 1

Psalms 57:6quæ non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter. + 57.6 Venefici incantantis. Ibid. Vel secundum aliam litteram: Medicamenti medicati a sapiente. Medicamentum medicatum, etc., usque ad hic est ergo sapiens a quo medicatur medicamentum. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 7:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 7:14Psalmorum 7Psalmorum 7:16 →