The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 7 › Psalmorum 7:4

Psalmorum 7:4

Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, + 7.4 Domine, si feci istud. Ibid. Ad litteram de David, et Absalon. Si feci istud, id est, si hoc malum mihi per præteritam culpam contigit. Vel si modo est iniquitas in manibus, id est, operibus meis. Vel, si reddidi retribuentibus mihi mala, etc., quod dicitur æquitas apud homines, merito etsi non videatur hominibus deeidam ab inimicis meis inanis, a fructu mansuetudinis. AUG. Si feci istud, vel, universale peccatum, quod sine nomine dixit, quod est superbia, quæ est radix omnium malorum. Vel, quod sequitur, si est iniquitas, quod de omni peccato accipitur. Si reddidi. Ibid. Id est, si te non sum imitatus in justo silentio, id est, patientia, quæ pro me operatus es. Decidam merito ab inimicis. Ibid. Non jurejurando hoc sibi imprecatur, sed dicit quod contingit se vindicantibus: prophetat ergo, non jurat per exsecrationem; quod est gravissimum jurisjurandi genus. Inanis factus vana et superba lætitia, quod quasi vinci non potuit: Salomon, Melior est qui vincit iram, quam qui cepit civitatem Prov. 16.. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If I have rewarded evil unto him that was at peace with me; (yea, I have delivered him that without cause is mine enemy:)

In Context

3nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat. + 7.3 Rapiat, etc. Redimat, etc. CASS. Propria verba: Domini est liberare, leonis rapere. Ordo, prius persequentes ponit, inde leonem. Expiatus enim ab omnibus spiritualibus nequitiis a diabolo liberatur. 1

5si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis. 1

Read all of Psalmorum 7

Cross References

Genesis 44:4Jamque urbem exierant, et processerant paululum: tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros: et apprehensis dicito: Quare reddidistis malum pro bono?

1 Samuel 19:4Locutus est ergo Jonathas de David bona ad Saul patrem suum: dixitque ad eum: Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccavit tibi, et opera ejus bona sunt tibi valde.

1 Samuel 22:14Respondensque Achimelech regi, ait: Et quis in omnibus servis tuis sicut David, fidelis, et gener regis, et pergens ad imperium tuum, et gloriosus in domo tua?

1 Samuel 24:10dixitque ad Saul: Quare audis verba hominum loquentium: David quærit malum adversum te?

1 Samuel 25:28Aufer iniquitatem famulæ tuæ: faciens enim faciet Dominus tibi domino meo domum fidelem, quia prælia Domini, domine mi, tu præliaris: malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitæ tuæ.

1 Samuel 26:21Et ait Saul: Peccavi: revertere, fili mi David: nequaquam enim ultra tibi malefaciam, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie: apparet enim quod stulte egerim, et ignoraverim multa nimis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 7:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 7:3Psalmorum 7Psalmorum 7:5 →