The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 7 › Psalmorum 7:6

Psalmorum 7:6

Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat. + 7.6 Conculcet, etc. Ibid. Anima peccatoris de quo, Terra es, et in terram reverteris Gen. 3, cibus serpentis est cui in maledictione dictum est, Terram manducabis, id est, diaboli, quia terra, id est, terrena est. Et ideo hic ait: Conculcet in terra vitam meam, id est, in terram redactam sibi incorporet, et ibi sit despicabilis. Gloriam meam. Ibid. Quæ debet esse in conscientia, ubi Deus videt; et solida in Domino, ut: Qui gloriatur, in Domino glorietur I Cor. 1.. Deducat in pulverem, id est, in superbiam et jactantiam, ut scilicet velim gloriari apud homines. In pulverem deducat. Pulvis quem projicit ventus. Ibid. Superborum jactantia. Vult ergo ut gloria sua sit solida intus, ubi Deus videt: est enim pulvis, si apud homines gloriatur; ecce quam cavenda superbia. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Arise, O LORD, in thine anger, lift up thyself because of the rage of mine enemies: and awake for me to the judgment that thou hast commanded.

In Context

5si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis. 1

7Exsurge, Domine, in ira tua, et exaltare in finibus inimicorum meorum: et exsurge, Domine Deus meus, in præcepto quod mandasti, + 7.7 Exsurge, Domine. Petit ut gloria resurrectionis Christi subveniat. In ira tua. Perfectus enim iste non precatur hic adversus homines, sed adversus diabolum, ut possessionem ejus amittat, peccatores, scilicet et impios, qui sunt ejus possessio. Et quia ablatio hominis, quia pœna est diabolo, dicitur ira Dei contra eum. Vel, precatur hic Christi resurrectionem, sicut in præcedenti, ejus incarnationem: ut O Domine Deus meus, etc. In finibus. Mundus, vel infernus, sunt fines diaboli. Et exsurge, Domine. Superbus diabolus, quia per iniquitatem vincitur, subdit: Vel, Exsurge, id est, in toto orbe notus efficere, resurgendo. In præcepto, ut præceptum humilitatis facias implere: et hoc inde sequitur, quia Synagoga de diversis populis, vel specialiter Judæis, circumdabit te, amando, vel persequendo: Propter hanc, id est, amantem, regredere, id est, fac scire eos omnipotentiam tuam, qui descendisti ut te viderent; vel propter hanc, id est, persequentem, in qua locum non invenis, regredere in altum, id est, subtrahere his qui te persequuntur. Synagoga. Ibid. Congregatio populi, etc., usque ad Dominus judicat, de judicio regressi, id est, Christi. Innocentiam. Ibid. Quia non reddidi retribuentibus mihi. Super me. Ibid. Justitia et innocentia sunt super me, quia non a me, sed a Deo. 1

Read all of Psalmorum 7

Cross References

Psalms 3:7Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus. + 3.7 Non timebo millia, quæ nomen Christi conantur exstinguere 1

Psalms 35:1In finem. Servo Domini ipsi David. + 35.1 In finem sermo. CASS. Agit hic de errore quorumdam, etc., usque ad qui tamen imminet omnibus. Non est timor ante oculos: quia dolus, id est, quia carni obedit non Deo, cum ratio aliud insinuet, quod videat Deus etsi non alius: vel, quod videt ipse injustus, a Deo scit, ut inveniatur ab ipso eodem quod iniquitas sua est habenda odio apud Deum et omnes homines. ID. Primo, asserit mala esse ex homine. 1

Psalms 59:5Ostendisti populo tuo dura; potasti nos vino compunctionis. + 59.5 Ostendisti. AUG. Mutato enim homine in melius, etc., usque ad ferre adversa usque in finem. Dura. CASS. Id est, temporis miserias, quæ nobis per charitatem sunt delectabiles, et per infirmitatem carnis graves. Vino, id est, tribulatione, qua purgatur patiens, ut vulnus vino: Vino, spirituali, unde non vitia, sed compunctio. 1

Psalms 73:20Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum. + 73.20 Respice in Testamentum tuum. ID. Reliquiæ salvæ fiant, quia multi, qui tendunt ad terram, obscurati sunt et repleti terra. CAS. Respice. Imple quæ promisisti; ut Testamentum Novum, quod est de æternis, constituas. Meminit promissionis, quia merita deficiunt. Item ideo, quia repleti sunt iniquitatibus, unde sequitur obscuritas, quia lumen sapientiæ perdunt repleti iniquitatibus, quia obscurati sunt domus terræ terrena habitatione, id est, cæci amore terrenitatis. 1

Psalms 76:8Numquid in æternum projiciet Deus? aut non apponet ut complacitior sit adhuc? + 76.8 Nunquid in æternum projiciet, genus humanum? ut complacitior. Quasi qui jam placitus fuit sua gratia in Veteri Testamento, nonne addet ut plus sit in Novo per adventum Filii? hoc sentit, qui de pietate tractat. Exercitabar et scopebam. AUG. Vel, garriebam, non jam foris, etc., usque ad ubi hoc invenit, quod non in æternum projiciet Deus. Ut complacitior sit, scilicet ut ipse, qui fuit iratus repellendo, mala inferendo, sit mansuetior liberando, revocando. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 7:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 7:5Psalmorum 7Psalmorum 7:7 →