bible.software › Psalmorum › Psalmorum 7 › Psalmorum 7:8
Psalmorum 7:8
et synagoga populorum circumdabit te: et propter hanc in altum regredere: 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The LORD shall judge the people: judge me, O LORD, according to my righteousness, and according to mine integrity that is in me.
In Context
7Exsurge, Domine, in ira tua, et exaltare in finibus inimicorum meorum: et exsurge, Domine Deus meus, in præcepto quod mandasti, + 7.7 Exsurge, Domine. Petit ut gloria resurrectionis Christi subveniat. In ira tua. Perfectus enim iste non precatur hic adversus homines, sed adversus diabolum, ut possessionem ejus amittat, peccatores, scilicet et impios, qui sunt ejus possessio. Et quia ablatio hominis, quia pœna est diabolo, dicitur ira Dei contra eum. Vel, precatur hic Christi resurrectionem, sicut in præcedenti, ejus incarnationem: ut O Domine Deus meus, etc. In finibus. Mundus, vel infernus, sunt fines diaboli. Et exsurge, Domine. Superbus diabolus, quia per iniquitatem vincitur, subdit: Vel, Exsurge, id est, in toto orbe notus efficere, resurgendo. In præcepto, ut præceptum humilitatis facias implere: et hoc inde sequitur, quia Synagoga de diversis populis, vel specialiter Judæis, circumdabit te, amando, vel persequendo: Propter hanc, id est, amantem, regredere, id est, fac scire eos omnipotentiam tuam, qui descendisti ut te viderent; vel propter hanc, id est, persequentem, in qua locum non invenis, regredere in altum, id est, subtrahere his qui te persequuntur. Synagoga. Ibid. Congregatio populi, etc., usque ad Dominus judicat, de judicio regressi, id est, Christi. Innocentiam. Ibid. Quia non reddidi retribuentibus mihi. Super me. Ibid. Justitia et innocentia sunt super me, quia non a me, sed a Deo. 1
9Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me. 1
Read all of Psalmorum 7
Cross References
Genesis 31:53Deus Abraham, et Deus Nachor, judicet inter nos, Deus patris eorum. Juravit ergo Jacob per timorem patris sui Isaac: + 31.53 Juravit Jacob, etc. Per timorem scilicet quo timebat Deum, quem commendavit supra, dicens, Et timor, etc.
Psalms 9:8et Dominus in æternum permanet. Paravit in judicio thronum suum, 1
Psalms 17:2[Diligam te, Domine, fortitudo mea. 1
Psalms 26:11Legem pone mihi, Domine, in via tua, et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos. + 26.11 Legem pone mihi, etc. 1
Psalms 41:12Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.]
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 7:8