bible.software › Psalmorum › Psalmorum 70 › Psalmorum 70:16
Psalmorum 70:16
introibo in potentias Domini; Domine, memorabor justitiæ tuæ solius. 1
Vulgata (Latina)
In Context
15Os meum annuntiabit justitiam tuam, tota die salutare tuum. Quoniam non cognovi litteraturam, + 70.15 Os meum annuntiabit justitiam. Christum, sed ne aliter acciperes, addit: Salutare. Quare? quia non approbatur ex operibus legis justificari quemquam. Et hoc est: Quoniam non cognovi litteraturam, id est, figuras legis per quod fiam potens. Tota die. AUG. Vel ita, etc., usque ad justitiæ serviat. Quoniam non cognovi litteraturam. ID. Prædicabo salutem tuam tota die, etc., usque ad quia habitu inventus est ut homo Philip. 2., et surgit mortuus. 1
17Deus, docuisti me a juventute mea; et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua. + 70.17 Docuisti. CAS. Per libros, vel inspirando usque nunc: per spatia temporum crevit doctrina. Mirabilia. Quod de iniquo justus. Mirabilia. AUG. Quid mirabilius quam mortuos suscitare? etc., usque ad hoc est a juventute et nunc. Juventute. ID. Aliqui notant quatuor tempora Ecclesiæ, aliqui tantum tria distingui, idem significantes per nunc et senectam. Unde juventus Ecclesiæ fuit quando virtus martyrum dimicavit. CAS. Progrediens vero tempus, nunc, cum fides per Ecclesias proficit. AUG. Senecta, id est, gravis ætas, quando incipiet frigescere charitas multorum, cum mundi tempora decrescunt. Senium. CAS. Occiduum tempus, etc., usque ad contra quos Dominus: Vobiscum sum usque ad consummationem sæculi, etc. Matth. 21. 1
Read all of Psalmorum 70
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 70:16