Psalmorum 70:19
et justitiam tuam, Deus, usque in altissima; quæ fecisti magnalia, Deus: quis similis tibi? + 70.19 Usque in altissima. Et ne putes quod solus homo egeat gratia, etc., usque ad continet in eo quod sunt. Usque in altissima. Quia homo Deus sedet ad dexteram Patris regnans cum eo. Quæ fecisti magnalia. Utrumque mirabile, per gratiam redimi hominem, qui per justitiam damnatus erat. Deus, quis similis tibi? Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas, et conversus vivificasti me, et de abyssis terræ, etc. Cui personæ quæ gratia sit, captivæ scilicet, utraque resurrectio mentis et corporis; unde promittit gratias. 1
Vulgata (Latina)