Psalmorum 70:4
Deus meus, eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis, et iniqui: + 70.4 Peccatoris. AUG. Duo sunt genera peccatorum: alii legem acceperunt, ut Judæi et Christiani; alii non, ut pagani. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 5:11Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant: judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine. + 5.11 Judica illos Deus. Decidant a cogitationibus suis. Non optat, sed quod futurum est prædicit. Decidit qui spe bona frustratur. Et lætentur. CASS. Post retributiones malorum subdit præmia bonorum, ut sicut pœna terret, præmia incitent. 1
Isaiah 61:10Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis, et indumento justitiæ circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis. + 61.10 Gaudens gaudebo in Domino, non in mundo. Vestimentis salutis: virtutibus, ipsi Christo, etc., usque ad tamen una in capite et in membris est Ecclesia. Et quasi sponsam. Alterius comparationis ponit exempla, quorum prius ad sponsum, sequens refertur ad sponsam.
Lamentations 3:25Teth Bonus est Dominus sperantibus in eum, animæ quærenti illum.