The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 71 › Psalmorum 71:11

Psalmorum 71:11

et adorabunt eum omnes reges terræ; omnes gentes servient ei. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Saying, God hath forsaken him: persecute and take him; for there is none to deliver him.

In Context

10Reges Tharsis et insulæ munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent: + 71.10 Reges Tharsis et insulæ munera offerent. CAS. Pertinaces dicuntur inimici, etc., usque ad vel, historialiter potest accipi de regibus qui venerunt adorare Christum. 1

12Quia liberabit pauperem a potente, et pauperem cui non erat adjutor. + 71.12 Quia liberabit pauperem a potente, etc. CASS. De operibus ejus agit, etc., usque ad in participatione justitiæ. 1

Read all of Psalmorum 71

Cross References

1 Samuel 23:7Nuntiatum est autem Sauli quod venisset David in Ceilam: et ait Saul: Tradidit eum Deus in manus meas, conclususque est introgressus urbem, in qua portæ et seræ sunt.

Psalms 3:2[Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me; + 3.2 Domine, quid. CASS. Primus psalmus de his qui breviter de passione et resurrectione facit, contra eos, et maxime paganos, qui gloriam majestatis non putant ad humilia posse descendere. 1

Psalms 41:7et Deus meus. Ad meipsum anima mea conturbata est: propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico. + 41.7 Ad meipsum. Conversus ad Deum dicit ex seipso conturbationes, ex Deo finem earum: unde in eo est ei spes. Et hoc est ad meipsum, vel a meipso. CASS. Ecce qui superius corrigebat animam ad conditionem hominis, reversus dicit hic animam a se turbari, quæ nisi vitia carnis essent, tranquilla permaneret. Ecce ex qua diversitate constat homo. Quasi: propterea, id est, propter conturbationes animæ, memor ero. AUG. Id est, festino ad te, quia excludis mala omnia. Ecce remedium, quo evadat conturbationes: unde pro quibus sit memor, subdit: De terra Jordanis, ubi Dominus consecravit baptismum, in quo humiliati lavantur, et fiunt terra fructifera. CASS. Horum memor malis non turbatur. Propterea memor. AUG. Qua ad me turbatur anima, ideo memor, etc. Nemo currit ad remissionem, nisi qui sibi displicet, nisi qui se fatetur peccatorem: quod notat Hermoniim; nemo confitetur nisi se humiliet, quod notatur in modico. Jordanis. Ibid. Descensio. Descende ergo ut eleveris. CASS. In Jordane Dominus baptisma consecravit, in quo humiliati lavantur, et fiunt terra fructifera, quæ reddit fructum tricesimum, sexagesimum et centesimum Matth. 13.. Hermoniim. AUG. Parvus mons juxta Jordanem, etc., usque ad quia non in superbis, sed in humilibus memor Dei est. 1

Matthew 27:42Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei: + 27.42 Et credemus ei. Fraudulenta promissio: majus facit surgens de sepulcro, et non creditis: si ergo de cruce descenderet, non crederetis. Sed hoc dæmones immiserunt; statim enim senserunt virtutem crucis, et suas vires fractas et hoc agunt ut de cruce descendat. Sed sciens hoc Dominus, permanet ut diabolum destruat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 71:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 71:10Psalmorum 71Psalmorum 71:12 →