Psalmorum 71:15
Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiæ; et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent ei. + 71.15 Et vivet, et dabitur ei de auro, etc. CAS. De honorificentia regis. Arabiæ. AUG. Per Arabiam, gentes; per aurum, sapientiam, quæ excellit inter doctrinas. De ipso semper. ID. Multiplicando, vel consequendo, vel de ejus institutione, quia ipse orare docuit. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 5:11Ubi collisi sunt currus, et hostium suffocatus est exercitus, ibi narrentur justitiæ Domini, et clementia in fortes Israël: tunc descendit populus Domini ad portas, et obtinuit principatum. + 5.11 Collisi sunt. Quasi dicat, quamvis semper et ubique laudandus sit Deus, nonne hic potius laudandus et benedicendus est, qui subvertit inimicos nostros, sicut subvertit Ægyptios in mari Rubro? Ibi narrentur. ADAM. LXX: Justi confortati sunt in Isræl. In aliis gentibus, qui corporis robore fortiores sunt, potentes dicuntur in prælio: in Isræl vero, qui justiores; quia justitia, etiam viribus infirma, vincit. Injustitia vero, etsi multos habet bellatores validos, superatur. Ergo in nostra gente aut per justitiam superamus, aut per injustitiam vincimur.
Psalms 40:6Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen ejus? + 40.6 Inimici mei. CASS. Dominus de passione sua, quæ secundum egenum fuit. AUG. Inimici mei. Hæc de Christo specialiter dicta sunt, sed et de membris dici possunt: et hodie fit tribulatio, ut nomen Christi exstinguatur: sed per mortem suam et suorum magis Ecclesia crevit. 1
Psalms 40:12In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me. 1
Psalms 71:8Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. + 71.8 Et dominabitur a mari usque ad mare. CAS. Ostendit quæ sit amplitudo regni. A flumine. AUG. A Jordane, ubi vox:. Hic est Filius meus dilectus. Inde ergo doctrina ejus cœpit: inde auctoritas magistri dilatatur usque ad terminos orbis terræ, prædicato Evangelio regni. CASS. Inde regula baptismi per totum orbem manavit. Paucis verbis magna docet sacramenta 1