The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 71 › Psalmorum 71:16

Psalmorum 71:16

Et erit firmamentum in terra in summis montium; superextolletur super Libanum fructus ejus, et florebunt de civitate sicut fœnum terræ. + 71.16 Firmamentum. AUG. Prophetarum est, quia quod prædixerunt, implevit. In summis montium. ID. Auctores Scripturarum Prophetæ et Apostoli; quos firmat, quia omnia ab illis prædicta in illo sunt impleta. In terra. Quia propter eos qui in terra sunt, omnia scripta sunt. Unde et ipse in terram venit, ut ea impleret. Super Libanum. AUG. Sicut Libanus proceras cedros producit, sic Christus sanctos ad cœlum. Sicut fenum. CAS. Non ætas seni sed viriditas sanctis comparatur. Boni de ista civitate præsentis Ecclesiæ migrantes in illa beatitudine florebunt. AUG. In Genesi feni nomine et frumentum intelligitur, etc., usque ad et comparabitur feno terræ quidquid pro magno habetur in seculo. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I will go in the strength of the Lord GOD: I will make mention of thy righteousness, even of thine only.

In Context

15Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiæ; et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent ei. + 71.15 Et vivet, et dabitur ei de auro, etc. CAS. De honorificentia regis. Arabiæ. AUG. Per Arabiam, gentes; per aurum, sapientiam, quæ excellit inter doctrinas. De ipso semper. ID. Multiplicando, vel consequendo, vel de ejus institutione, quia ipse orare docuit. 1

17Sit nomen ejus benedictum in sæcula; ante solem permanet nomen ejus. Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ; omnes gentes magnificabunt eum. + 71.17 Sit nomen ejus benedictum, etc. CAS. Monet omnes laudes ei dicere, quia omnes in eo benedicentur. Ante solem. ID. Id est, ante omnem creaturam, ne putes temporalem Dei Filium. Omnes gentes. AUG. Ne tribus duodecim accipias, addit omnes gentes. 1

Read all of Psalmorum 71

Cross References

Psalms 29:11Audivit Dominus, et misertus est mei; Dominus factus est adjutor meus. + 29.11 Audivit Dominus. CASS. Quomodo eam accepit, scilicet dedicationem, pertractat. Dixit: Clamabo, deprecabor, sed me deprecantem exaudivit Dominus. 1

Psalms 71:2[Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis; judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio. + 71.2 Deus judicium. CAS. De judicio, optando illud dari Filio. Justitiam tuam, etc. AUG. Nota repetitiones ejusdem, vel aliis verbis, multum commendant divina eloquia, quæ maxime sunt in psalmis: et in eo genere sermonis, quo affectus animi est movendus. 1

Psalms 71:19Et benedictum nomen majestatis ejus in æternum, et replebitur majestate ejus omnis terra. Fiat, fiat.] 1

Psalms 106:2Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos, 1

Isaiah 40:31qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ: current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.] + 40.31 Mutabunt. Ut sint fortes in Deo, fient debiles mundo, et post mortem carnis fient immortales. Sicut aquilæ. Sicut aquila secundum physicos, alliso ad silicem rostro, vetustate nimia aduncato innovatur, sic qui vetustatem peccati per petram, quæ est Christus, mortificant, mortui mundo innovantur Deo, unde: Renovabitur ut aquilæ juventus tua Psal. 102..

Isaiah 63:7[Miserationum Domini recordabor; laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israël, quæ largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum. + 63.7 Miserationum. HIER. Propheta in persona Judaici populi pœnitentis et misericordiam Domini recognoscentis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 71:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 71:15Psalmorum 71Psalmorum 71:17 →