Psalmorum 71:18
Benedictus Dominus Deus Israël, qui facit mirabilia solus. + 71.18 Benedictus Dominus Deus Isræl, etc. AUG. A parte sua laudat. Nota exclamatoriam benedictionem, cum admonitione et prophetia. Fiat, fiat, etc. CAS. Magnificum est, quod sic concludit: Optantis est semel dicere, nimium desiderantis repetere. Quasi dicat: Quod jussisti, Domine, ita fiat, fiat, donec quod cœpit a flumine perveniat usque ad terminos orbis terræ. HIER. Sciendum quod septuagesimus primus psalmus secundi libri finis est: unde et in extremo habet: Fiat, fiat, pro quo in Hebræo dicitur: Amen, amen. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 13:8Narrabisque filio tuo in die illo, dicens: Hoc est quod fecit mihi Dominus quando egressus sum de Ægypto.
1 Samuel 4:15Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi ejus caligaverant, et videre non poterat.
1 Chronicles 29:10Et benedixit Domino coram universa multitudine, et ait: Benedictus es, Domine Deus Israël patris nostri, ab æterno in æternum.
Psalms 48:14Hæc via illorum scandalum ipsis; et postea in ore suo complacebunt. + 48.14 Hæc via. CASS. Hic jam omnia dicta colligit, in unum. Via, id est, vita, quia ducit ad mortem. Scandalum. Stimulus et dolor, etc., usque ad: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. In ore suo complacebunt. AUG. Cum tales sint, etc., usque ad et pejores sunt apertis malis. 1
Psalms 78:4Facti sumus opprobrium vicinis nostris; subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt. + 78.4 Facti. CASS. Gloria Jerusalem toto orbe mirabilis versa est in opprobrium vicinis, quod gravius est quam si remotis, quia hi sunt assidui. Vel, vicini, affectiones, propinquis jam volentibus credere, ut martyres hoc dicant. 1
Psalms 145:4Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. + 145.4 Exibit spiritus ejus, etc. CAS. Prius mundat corda prohibendo a noxiis, ut post salutaria intendat monendo salubria. 1