Psalmorum 71:3
Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam. + 71.3 Montes. AUG. Prophetæ, Apostoli, qui cœlo altitudine proximant; pacem nuntiandam populo fideli, Christum. Et colles. Suscipiant justitiam, id est, Christum, vel montes pacem populo: et colles de utrisque prædicatoribus præcedentibus et sequentibus dicit. Vel suscipiant montes, id est, majores. Pacem. Verbum reconciliationis, scilicet verbum Evangelii, ad hoc ut nuntient populo. Et colles. Id est, minores; justitiam, id est, obedientiam, ut obediant doctrinæ veritatis. Tuum et tuos dicendo, ostendit omnia quæ sunt Patris esse et Filii, et e converso. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 33:27habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna ejiciet a facie tua inimicum, dicetque: Conterere. + 33.27 Habitaculum ejus sursum, etc. Corpus a mortuis suscitatum in Patris dextera collocatum, de quo dicitur: Solvite templum hoc Joan. 2.. Brachia. Virtus scilicet passionis, quæ omnes defendit, quam in cruce extensis brachiis accepit. Subter brachia. Scilicet hæc brachia contra verum Amalec dimicantes defendunt: nec sicut Moysi lassitudine gravantur, sed indefessa virtute sublevant, donec veram consequantur victoriam. Veneremur ergo in supernis primitias nostræ resurrectionis, in infimis sacramentum nostræ redemptionis, ut et ipsi, debellato adversario, immortalitatis gloriam consequamur, de quo vero Isræli promittitur: Ejiciet a facie tua inimicum. Et solus. Suo scilicet more et suis legibus vivens, unde Balaam: Populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur Num. 23..
Psalms 18:3Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. + 18.3 Dies diei. CASS. Demonstrative agit. AUG. Dies diei. Spiritus spiritualibus profert plenitudinem sapientiæ, etc., usque ad hæc doctrina diebus et noctibus continuatur usque ad posteros. 1
Psalms 31:3Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die. + 31.3 Tacui. AUG. Qui non vult confiteri peccata, laborat sine causa in defensione peccatorum: in quo cum et jactet merita, amplius deficit fortitudo. CASS. Beatus cui non imputavit. Aliis, qui gravia habent, Deus imputat; aliis per misericordiam non imputat, etsi habent aliqua, his scilicet qui non justos se prædicant, cum sint mali, sed se agnoscentes satisfaciunt, modo hoc profiteor, sed olim: Quoniam tacui, etc. AUG. Vel, tacui, voce peccatum, dum clamarem tota die: dum pœna peccati, vel interior excæcatio ostenderet me peccatorem, vel dum prava vita me tacente clamaret, si quid boni egi. Dum clamarem tota die, etc. Etsi non sit sibi conscius quis, non tamen justus: quia delicta quis intelligit? Unde: Est justus qui perit in justitia sua. Et Apostolus: Nihil mihi conscius sum, etc. 1
Psalms 44:4Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. + 44.4 Accingere. Ibid. Hic laudat eum a potestate; et tu talis accingere. 1
Psalms 91:1Psalmus cantici, in die sabbati. + 91.1 Psalmus cantici. AUG. Propter fastidium animorum, etc., usque ad gloriam Dei quærens, non tuam. 1