Psalmorum 71:4
Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem. + 71.4 Judicabit pauperes populi. CAS. Idem agit de eodem judicio affirmando. Post optationem, virtute prophetiæ, dicit quæ sunt adventu Domini præstanda. AUG. Vel secundum aliam litteram: Justitia judicabit pauperem. Sed codices qui habent in littera magis approbantur. Pauperes populi. Id est, eos qui pauperes in populo, in quo boni malique commisti. Humiliabit calumniatorem. Dum enim gratia sua adjuvat, etc., usque ad qui innocentes nititur trahere in culpam. HIERON., AUG. Vel, humiliabit, et, victo diabolo, permanebit cum sole splendor; id est, Filius cum Patre, sedens ad dexteram Patris in æternum, hoc est ante lunam, in generatione et generationem. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Et permanebit cum sole, et ante lunam, in generatione et generationem. 1
Cross References
2 Samuel 16:21Et ait Achitophel ad Absalom: Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum: ut cum audierit omnis Israël quod fœdaveris patrem tuum, roborentur tecum manus eorum.
2 Samuel 17:12Et irruemus super eum in quocumque loco inventus fuerit, et operiemus eum, sicut cadere solet ros super terram: et non relinquemus de viris qui cum eo sunt, ne unum quidem.
Psalms 17:8Commota est, et contremuit terra; fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt: quoniam iratus est eis. + 17.8 Commota est. Ecce quomodo, etc., usque ad et hoc qui præoccupavit mortalitas et possibilitas. De templo. CASS. Vel de cœlo, vel de venturo Christi corpore. Commota est. AUG. Ita clarificato Christo commoti sunt et contremuerunt peccatores. Fundamenta, etc. CASS. Præsumptiones superborum, id est, divitiæ et hujusmodi quibus innitebantur: spes enim mundi abiit, quam odit Deus. 1
Psalms 43:1In finem. Filiis Core ad intellectum. + 43.1 Ad intellectum. AUG. Non sic quærant sibi fieri, etc., usque ad et hæc non amentur. CASS. Distinguit beneficia Dei, quæ incipientibus data sunt in mundo, perfectis in cœlo. Ut magis sit mirum relinqui præsentes, recolit præterita. 1
Psalms 140:1Psalmus David. [Domine, clamavi ad te: exaudi me; intende voci meæ, cum clamavero ad te. 1