Psalmorum 71:6
Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Et permanebit cum sole, et ante lunam, in generatione et generationem. 1
Cross References
Psalms 34:1Ipsi David. [Judica, Domine, nocentes me; expugna impugnantes me. + 34.1 Judica, Domine. CASS. Incipit ab oratione pro utraque parte pugnæ, cum commemoratione culpæ, et erat unicuique quod meretur, ostendens quanta tulit ab adversariis, et pœnas quæ eis pro iniquitate restituuntur. 1
Psalms 71:14Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum, et honorabile nomen eorum coram illo. + 71.14 Ex usuris. AUG. Usuræ, peccata, etc., usque ad juvando per gratiam ad justitiam faciendam. Vel, ex usuris, de futuro, id est, pœnis æternis; et iniquitate, id est, peccato ipso, pro quo pœna debebatur. Nomen. Christianum. Coram illo. Quia in ejus regno ante ipsum victuri sunt. 1
Psalms 145:1Alleluja, Aggæi et Zachariæ. + 145.1 Alleluia. CAS. Vox ista, quasi musica salutaris, tanquam harmonia cœlestis, quæ non solum homines, sed etiam angelos delectat, laudem Dei exprimens. Quæ congrue huic psalmo præscribitur, ubi vir justus exhortatur animam ad laudem Dei: quia in adversis aliquando, velit nolit, perturbatur anima. Unde supra: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Sed ut auferat ei perturbationem, suggerit gaudium de spe, si non in re: Spera in Deo, etc. AUG. Hac spe erecta anima Deum laudat hic. CAS. Primo, sibi quasi omnibus consulit laudare, ne in vanis oretur; et quasi acquiescens consilio, asserit se laudaturum ibi ubi poterit plene. Secundo, alios monet non sperare in homine, ibi: Nolite confidere. Tertio, docet omnem spem in Omnipotente ponendam, ibi: Beatus, etc. 1
Isaiah 46:3Audite me, domus Jacob, et omne residuum domus Israël; qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva. + 46.3 Domus Jacob. Non dicit Jacob, servi mei, electi mei cum adjectione honoris, sed simpliciter: et alloquitur tanquam carnales et recedentes a mandatis suis. Qui portamini. Qui gestamini tanquam fetus conceptus per desertum usque ad terram promissionis. Diu enim patienter eos exspectavit, et in terra promissionis, et post passionem per duos et quadraginta annos.
Isaiah 49:5Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israël non congregabitur; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea. + 49.5 Glorificatus. Quasi dicat: Ego Judæos perdidi, sed glorificatus sum in gentibus, unde, Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra. Matth. 28..