The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 71 › Psalmorum 71:7

Psalmorum 71:7

Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec auferatur luna. + 71.7 Descendet sicut pluvia, etc. CAS. Ecce quis et qualis ille rex, qui judicaturus est. AUG. Alludit facto Gedeonis, etc., usque ad et postea complueretur gentilitas sicco vellere Judæorum. CAS. Descendet Christus, etc., usque ad quis ergo post tam apertas similitudines dubitet de partu Virginis? In vellus, et sicut stillicidia. AUG. Vellus, Judæa, quæ auctoritate doctrinæ exspolianda erat, ut ovis vellere: vel, quia doctrinæ pluviam detinebat, quam nolebat gentibus prædicare. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I am as a wonder unto many; but thou art my strong refuge.

In Context

6Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram. 1

8Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. + 71.8 Et dominabitur a mari usque ad mare. CAS. Ostendit quæ sit amplitudo regni. A flumine. AUG. A Jordane, ubi vox:. Hic est Filius meus dilectus. Inde ergo doctrina ejus cœpit: inde auctoritas magistri dilatatur usque ad terminos orbis terræ, prædicato Evangelio regni. CASS. Inde regula baptismi per totum orbem manavit. Paucis verbis magna docet sacramenta 1

Read all of Psalmorum 71

Cross References

Psalms 61:3Nam et ipse Deus meus et salutaris meus; susceptor meus, non movebor amplius. 1

Psalms 62:8Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo. + 62.8 Adjutor, etc. AUG. In periculis Idumææ, etc., usque ad quia me suscepit a periculis dextera tua, id est propitatio. 1

Psalms 142:4Et anxiatus est super me spiritus meus; in me turbatum est cor meum. 1

Jeremiah 16:19Domine, fortitudo mea, et robur meum, et refugium meum in die tribulationis, ad te gentes venient ab extremis terræ, et dicent: Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quæ eis non profuit. + 16.19 Ad te gentes venient, etc. ID. Postquam ejectus est Isræl, et a piscatoribus venatoribusque translatus, gentium multitudo consequenter vocatur, et pristinum confitetur errorem. Ab extremis. Primi terræ sunt sapientes sæculi, nobiles, divites, optimates. Sed extrema, id est, stulta mundi elegit Deus, ut fortia quæque confundat. Venient gentes, id est, ab his, qui sunt novissimi super terram, fatui et ignobiles et abjecti.

Zechariah 3:8Audi, Jesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt: ecce enim ego adducam servum meum Orientem.

Acts 4:13Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant: + 4.13 Sine litteris, etc. Non quia litteras omnino nescirent, sed quia grammaticæ artis peritiam non haberent, hæc dicebantur. Idiotæ. Idiotæ dicebantur, quia proprium ingenium non exercuerant per doctrinam: Græce, Latine proprietas. BEDA. Illitterati mittuntur ad prædicandum, ne fides credentium non Dei virtute, sed eloquentia fieri putaretur: secundum illud: Non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi I Cor. 1..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 71:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 71:6Psalmorum 71Psalmorum 71:8 →