The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 72 › Psalmorum 72:14

Psalmorum 72:14

et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis. + 72.14 Et castigatio. Alias et index meus in matutino. CAS. Ecce jam remedium, Christus index, qui viam veritatis indicavit, et, mane surgens, spem nostram de mundo ad cœlos transtulit. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He shall redeem their soul from deceit and violence: and precious shall their blood be in his sight.

In Context

13Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas, + 72.13 Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, etc. CAS. Hæc dixerunt, quibus confutandis hæc ego: vel adhuc ex persona dubitantis. Fatuis cogitationibus se dicit illusum, ut cum hæc repudiaverit, melius nos procuraverit. 1

15Si dicebam: Narrabo sic; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi. + 72.15 Si dicebam. ID. Ecce jam se reprimit auctoritate sanctorum, et jam vicina veritate deliberat sic: Si dicebam. Ecce nationem. AUG. Aliud inconveniens incipit solvere. Reprobavi; judicavi quod non est. Existimabam, per prædicta volo probare Deum non justum; sed hoc modo cogito, non absolvo. Ante me, id est, quantum ad præsentia; vel, major me, me superans, nisi Deus aperiat. Vel, ecce natio filiorum tuorum, cui disposui, et concinui, subaudis, occurrit et obviat mihi, id est, occurrit mihi prior prædicatio, quam Isrælitis feci, ut Deum colerent, qui omnia creavit, et omnibus secundum opera sua restituit: obviat mihi doctrina, cui congrui, et accommodatus sum. Sed ne ego reprobarem nationem priorum patrum, vel priori doctrinæ meæ contradicerem: Existi, etc. Filiorum tuorum. Omnes enim, Abraham et cæteri, aliter docent, quibus credere debeo: non enim omnibus prudentior. Sed ne reprobarem: Existimabam, vel, suscepi cognoscere; jam revocatur a lapsu, qui non præsumit se scientem contra sanctos. Ut cognoscerem hujus rei veritatem, quod non ante, dum dicebat Deum hæc non curare. Cogitabam ut scirem hoc: prior gradus scientiæ, dum scit nescire se, quod prius videbatur scire: repudiat autem priorem sensum, dum quærit alium. 1

Read all of Psalmorum 72

Cross References

1 Samuel 26:21Et ait Saul: Peccavi: revertere, fili mi David: nequaquam enim ultra tibi malefaciam, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie: apparet enim quod stulte egerim, et ignoraverim multa nimis.

2 Samuel 23:17dicens: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc: num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt, et animarum periculum bibam? Noluit ergo bibere. Hæc fecerunt tres robustissimi.

Luke 1:68[Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ: + 1.68 Benedictus. Qui dum bonitatem Dei rogavit, pro liberatione præcursor donatus est. Visitavit. Quod proxime faciendum cognoverat, prophetico more quasi jam factum narrat.

Titus 2:14qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 72:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 72:13Psalmorum 72Psalmorum 72:15 →