Psalmorum 72:24
Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me. + 72.24 Cum, etc. ID. Quia prius ad nihilum redactus sum, id est, ad ea quæ nihil sunt descendi: quia nescivi nihil esse, et post ut jumentum mansuetus factus sum ferendo oneri, et semper ero tecum. Jumentum. CAS. Apud Deum, vice pecudum sunt, qui contra Deum sentiunt: et tamen in his errans, nesciens judicia Dei, semper fui tecum quodammodo, ab idolis alienus, et tibi credens, et tu tenuisti. Tenuisti manum. AUG. Quia licet pecus non recessit a Deo. Tenuisti manum, id est, potestatem dexteræ, id est, texisti, quod semper tecum, quod filius. Dedit enim potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine ejus. In sinistra, pecus, amans hæc temporatia. Vel manum dexteram. CAS. Non sinistram. Tenet dexteram Deus, dum ad bona opera dirigit, et ne mergamur liberat, ut Petrum. ID. Viso malo impiorum, bonoque suo, arguit se de prioribus, quod terrena a Deo quæsivit, et invitat in contrarium. AUG. Comparat terrenæ voluptati suæ præmium cœleste, et se arguit. In æternum, etc. Ab eo nunquam ultra separabor. Qui fornicantur abs te, etc. Huic fornicationi contrarius est castus timor, qui gratis ipsum amat, in quo habet omnia. 1
Vulgata (Latina)
In Context
23ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. 1
25Quid enim mihi est in cælo? et a te quid volui super terram? 1