The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 72 › Psalmorum 72:25

Psalmorum 72:25

Quid enim mihi est in cælo? et a te quid volui super terram? 1

Vulgata (Latina)

In Context

24Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me. + 72.24 Cum, etc. ID. Quia prius ad nihilum redactus sum, id est, ad ea quæ nihil sunt descendi: quia nescivi nihil esse, et post ut jumentum mansuetus factus sum ferendo oneri, et semper ero tecum. Jumentum. CAS. Apud Deum, vice pecudum sunt, qui contra Deum sentiunt: et tamen in his errans, nesciens judicia Dei, semper fui tecum quodammodo, ab idolis alienus, et tibi credens, et tu tenuisti. Tenuisti manum. AUG. Quia licet pecus non recessit a Deo. Tenuisti manum, id est, potestatem dexteræ, id est, texisti, quod semper tecum, quod filius. Dedit enim potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine ejus. In sinistra, pecus, amans hæc temporatia. Vel manum dexteram. CAS. Non sinistram. Tenet dexteram Deus, dum ad bona opera dirigit, et ne mergamur liberat, ut Petrum. ID. Viso malo impiorum, bonoque suo, arguit se de prioribus, quod terrena a Deo quæsivit, et invitat in contrarium. AUG. Comparat terrenæ voluptati suæ præmium cœleste, et se arguit. In æternum, etc. Ab eo nunquam ultra separabor. Qui fornicantur abs te, etc. Huic fornicationi contrarius est castus timor, qui gratis ipsum amat, in quo habet omnia. 1

26Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum. 1

Read all of Psalmorum 72

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 72:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 72:24Psalmorum 72Psalmorum 72:26 →