Psalmorum 72:4
Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. 1
Cross References
Job 19:2[Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus? + 19.2 Usquequo affligitis, etc. GREG. Atteruntur boni sermonibus iniquorum, quando contra eos illi in verbis tument, qui aut in perversa fide, aut in pravis moribus jacent.
Psalms 2:9Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos. + 2.9 Reges eos. AUG. Partim reges, partim franges, secundum illud: Ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum Luc. 2., ut qui justus est, justificetur adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc Apoc. 22.. Virga ferrea. CASS. Potestas Christi, virga ferrea; peccator, vas figuli, quod et luteum et facile frangitur. 1
Psalms 94:5quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt. + 94.5 Mare. AUG. Mundus, cujus fluctus termino arctat Deus, non permittens nos tentari supra id quod possumus I Cor. 10.; qui fluctus etiam proventum nobis faciunt, Deo id agente, nec scandala tibi nocent, quæ mensuram a Deo accipiunt. 1
Proverbs 20:26[Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem. + 20.26 Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem. Mos fuit antiquis, etc., usque ad cui rotæ est contraria corona vitæ quam repromittit Deus diligentibus se.
Isaiah 11:4sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ; et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. + 11.4 Virga oris sui. ID. Potest per virgam sententia judicii intelligi. In principio enim prædicationis dixit: Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum; et subjunxit: Omnis arbor quæ non facit fructus bonos eradicetur et in ignem mittetur.
Isaiah 42:3Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non extinguet: in veritate educet judicium. + 42.3 Linum fumigans. Sacerdotium jam pene exstinctum, de lino autem fit sacerdotale vestimentum. Educet judicium. Judicabit, scilicet non metuens Scribas et Pharisæos.