The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 73 › Psalmorum 73:18

Psalmorum 73:18

Memor esto hujus: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum. + 73.18 Memor esto. CAS. Jam quod ubique fit: precatur Judæis, per numerata beneficia, pium judicem provocat. Quasi diceret: Memor esto hujus creaturæ tuæ. Hujus. AUG. Creaturæ tuæ, cujus creaturæ tuæ? Inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum, etc. AUG. Asaph intellectu dolet pristinam cæcitatem, et sic pro Judæis orat, ut eorum confiteantur errata. Hoc orat, quod scit futurum; erant enim inter Judæos vasa misericordiæ. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Surely thou didst set them in slippery places: thou castedst them down into destruction.

In Context

17Tu fecisti omnes terminos terræ; æstatem et ver tu plasmasti ea. + 73.17 Tu fecisti omnes. CAS. Vel omnia historialiter ab hoc loco: Tuus est dies. Terminos terræ, etc. CAS. Apostoli et Prophetæ ut termini fines distinguunt, ita hi fidei jura custodiunt: vel omnia historice. 1

19Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. 1

Read all of Psalmorum 73

Cross References

Deuteronomy 32:35Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum: juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora. + 32.35 Mea est ultio, etc, Paulus de hoc loco sumpsit: Mihi vindictam, et ego retribuam Rom. 12. secundum merita. In tempore. Quasi, cum accepero tempus, ego justitias judicabo Psal. 74.. Hinc Moysi pro populo oranti dixit: In die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum Exod. 32. Juxta est dies perditionis. Unicuique. Quidquid enim finitur, brevissimum est, si æternitati comparatur. Secundum historiam Judæorum vindicta festinat, quia locum et gentem et omnem prosperitatem in brevi perdiderunt, quia prophetas et Salvatorem occiderunt.

Psalms 37:20Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me inique. + 37.20 Vivunt. AUG. Fruuntur mundo, firmati in mundanis, et quotidie plures fiunt. 1

2 Thessalonians 1:9qui pœnas dabunt in interitu æternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus: + 1.9 Qui pœnas dabunt. Id est sustinebunt. Dare enim aliquando ponitur pro sustinere, ita et hic. Et congrue, qui enim patitur, dat ei quem offendit, pœnas quasi gratas. In interitu æternas. Quasi dicat: Semper sentient pœnas, non tamen semper deficient. Cum venerit glorificari, etc. Ipse enim clarus et mirabilis videbitur in credentibus, severus autem apparebit in incredulos, cum eos pœnis æternis coarctabit. Et est horum verborum brevis sensus: Veniet punire malos, et glorificare bonos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 73:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 73:17Psalmorum 73Psalmorum 73:19 →