Psalmorum 73:2
Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hæreditatis tuæ, mons Sion, in quo habitasti in eo. + 73.2 Possedisti. CASS. Vel, creasti, etsi omnes creat et disponit, Judæos tamen specialiter, quibus legem et Prophetas dedit. Redemisti. HIER. Te pretio, id est, per te pretium. Mons. AUG. Eminentia, Sion speculatio est, in quo, in qua re habitasti. Vel vacat in eo. HIER. Montem vel montis Sion, sive in eo. Hucusque veri Testamenti facta, quæ sequitur, veritas promissa. Per Sion, Jerusalem signat, in qua præsentia Christi habitavit, et ideo ne daret eam vastitati supplicat. Virgam hæreditatis. AUG. Ipsa congregatio, virga hæreditatis dicitur: quam volens possidere virgam Moysi in serpentem vertit, sed apprehensa cauda rediit in virgam. HIER. Quia mors suasu serpentis intravit in mundum, virga in serpente, Christus in morte. Unde et qui intuebatur serpentem, id est, Christum mortuum credit, sanatur a serpentibus, id est, a morte æterna. Expavit Moyses et fugit, sic Apostoli moriente Christo. Retenta cauda, id est, posterioribus, fit virga, quia primo occisus, postea surrexit. Cauda etiam est finis sæculi, in quo redimus ad manum Dei, et stabilimur, qui per mortem quasi per serpentem fluximus. AUG. Sed quia hæc et de gentibus: exprimit, de quibus dicat, Mons Sion. Id est, non de gentibus. Vel, montem Sion istum, quem inhabitasti in ipso: Leva manum tuam in superbias eorum, a quibus eversa est Jerusalem, id est, regibus gentium. In finem, quia et ipsi Christum jam noverunt. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But as for me, my feet were almost gone; my steps had well nigh slipped.
In Context
Cross References
1 Samuel 2:9Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent: quia non in fortitudine sua roborabitur vir.
1 Chronicles 22:7Dixitque David ad Salomonem: Fili mi, voluntatis meæ fuit ut ædificarem domum nomini Domini Dei mei:
Job 21:4Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari? + 21.4 Nunquid contra. Beatus Job, si Deo placens hominibus displiceret, causas tristitiæ nullas haberet; sed quia se Deo displicuisse per flagella præsentia credidit, anceps factus de ante acta vita, jam animum ad tristitiam vocavit: qui si flagellis absentibus contra hominem de vitæ suæ meritis disputaret, nequaquam contristare debuisset. Nunquid contra hominem. Quasi nondum hypocrita, si cum hominibus de vita mea agerem, non timerem: quibus si displicerem, non curarem; sed quia cum Deo, merito tristor. Vos autem attendite me, quasi Deum, sed non vos timeo.
Psalms 17:5Circumdederunt me dolores mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me. + 17.5 Circumdederunt me. Ibid. In persona iustorum ante adventum Christi, etc., usque ad qui rapidis iniquitatibus conturbati sunt. 1
Psalms 35:13Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare.]