The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 73 › Psalmorum 73:22

Psalmorum 73:22

Exsurge, Deus, judica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die. + 73.22 Exsurge, Deus. CASS. Jam excutit Asaph intelligens terrena promissa Veteris Testamenti. Causam tuam. Dicunt enim: Ubi est Deus tuus? Contemptus est a Judæis ambulans in terra, et a falsis Christianis sedens in cœlo. Judica ergo, non fallatur spes mea, qui credidi quod non vidi. Causam tuam. Post omnia, facit causam judicis, cui negotii sui qualitas intimatur. Causam tuam, contra illos, qui obmurmurant, ut manifesta veritate prædicent quod stulte abnuebant. Tota die. AUG. Ideo dicit, ut ipsa continuatio mansuetudinem patientis judicis incitaret. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

So foolish was I, and ignorant: I was as a beast before thee.

In Context

21Ne avertatur humilis factus confusus; pauper et inops laudabunt nomen tuum. + 73.21 Ne avertatur humilis, factus confusus. CAS. Gratus pro odioso ponitur, ut dilectio devoti temperet odium contumacis. Confusus. ID. Confundi non est humilis, sed superbi, qui non Deo sed sibi attribuit. 1

23Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.] + 73.23 Superbia eorum qui te oderunt. CAS. In fine ponit exsecrabile malum, quod est superbia.

Read all of Psalmorum 73

Cross References

Job 18:3Quare reputati sumus ut jumenta, et sorduimus coram vobis? + 18.3 Quare reputati sumus. Humanæ mentis est proprium, hoc sibi fieri suspicari, quod facit. Arbitratur enim se despici, qui bonos despicere consuevit: et ex suspicione contemptus ad indignationem prosilit, et contumelias ingerit.

Psalms 49:10quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves. 1

Proverbs 30:2[Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum. + 30.2 Stultissimus. Filii hujus sæculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua Luc. 16.. Et Apostolus: Si quis videtur esse sapiens in hoc sæculo, stultus fiat, ut sit sapiens I Cor. 3.. Non didici ab homine, sed, donante Deo, ut sanctorum scientiam noscam. Et Apostolus: Nos stulti propter Christum: iterum ait, Sapientiam autem loquimur inter perfectos. Sapientiam vero non hominum, scilicet neque principum hujus sæculi, qui destruuntur.

Isaiah 1:3Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui; Israël autem me non cognovit, et populus meus non intellexit. + 1.3 Cognovit bos, etc. ID., ibid. Unde: Non arabis in vitulo simul et asino Deut. 22.. Sicut Ebion, etc., usque ad cui dicitur: Venite ad me, qui laboratis et onerati estis. Asinus. Gentilis vel conversus lascivus, ante immundus, peccatis oneratus, qui incarnationem Christi credidit, qui natus statim reclinatus est in præsepio, ut carnis suæ freno reficeret universos. Isræl. HIER., uti supra. Scribæ et Pharisæi clavem scientiæ et legis habentes. Unde Isræl, Deum videntes, appellati sunt. Non cognovit me. Cujus scilicet diem vidit Abraham et lætatus est Joan. 8.; cujus adventum chorus Prophetarum exspectando vaticinatus est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 73:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 73:21Psalmorum 73Psalmorum 73:23 →