The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 73 › Psalmorum 73:3

Psalmorum 73:3

Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto ! + 73.3 Leva. CAS. Potentiam, ut superbiam eorum vertas ad humilitatem, ducens eos in finem, id est, Christum, quod et impletum est, quia Romæ Christiana religio effloruit. Leva, quia ex multum superstitiosa facta est sanctissima. Quanta malignatus est, etc. AUG. Sacerdotes et ministeria templi præda fuerunt. Tota gens, vel occisa vel captivata. Inimicus, Romanus exercitus, ad hoc per prolepsim præmisit eorum. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For I was envious at the foolish, when I saw the prosperity of the wicked.

In Context

2Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hæreditatis tuæ, mons Sion, in quo habitasti in eo. + 73.2 Possedisti. CASS. Vel, creasti, etsi omnes creat et disponit, Judæos tamen specialiter, quibus legem et Prophetas dedit. Redemisti. HIER. Te pretio, id est, per te pretium. Mons. AUG. Eminentia, Sion speculatio est, in quo, in qua re habitasti. Vel vacat in eo. HIER. Montem vel montis Sion, sive in eo. Hucusque veri Testamenti facta, quæ sequitur, veritas promissa. Per Sion, Jerusalem signat, in qua præsentia Christi habitavit, et ideo ne daret eam vastitati supplicat. Virgam hæreditatis. AUG. Ipsa congregatio, virga hæreditatis dicitur: quam volens possidere virgam Moysi in serpentem vertit, sed apprehensa cauda rediit in virgam. HIER. Quia mors suasu serpentis intravit in mundum, virga in serpente, Christus in morte. Unde et qui intuebatur serpentem, id est, Christum mortuum credit, sanatur a serpentibus, id est, a morte æterna. Expavit Moyses et fugit, sic Apostoli moriente Christo. Retenta cauda, id est, posterioribus, fit virga, quia primo occisus, postea surrexit. Cauda etiam est finis sæculi, in quo redimus ad manum Dei, et stabilimur, qui per mortem quasi per serpentem fluximus. AUG. Sed quia hæc et de gentibus: exprimit, de quibus dicat, Mons Sion. Id est, non de gentibus. Vel, montem Sion istum, quem inhabitasti in ipso: Leva manum tuam in superbias eorum, a quibus eversa est Jerusalem, id est, regibus gentium. In finem, quia et ipsi Christum jam noverunt. 1

4Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ; posuerunt signa sua, signa: + 73.4 Gloriati sunt. AUG., CASS. De victoria sua. Ecce quod non bono zelo fecerunt. Gloriati, cum scelus soleat sequi pœnitudo, hi ad gloriam vertunt; qui te oderunt, servi dæmonum, qui nullatenus sunt tolerandi. In medio solennitatis tuæ. Non in extremo loco, sed in medio atrio. Alia littera, sacrilegia commiserunt. In sancto. CAS. In sanctuario per contemptum sancti templi, ubi Deitas videtur despici, in præsumptores concitat invidiam. Signa, etc. AUG. Aquilas, etc., usque ad id est, per edita loca. 1

Read all of Psalmorum 73

Cross References

Job 12:6Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum. + 12.6 Abundant tabernacula prædonum. Ibid. Ostendit nihil esse præsentis vitæ divitias, etc., usque ad et tamen bona quæ habent, a Deo acceperunt. Nimirum interroga jumenta, etc. Ibid. Jumenta sensu pigriores. Volatilia cœli sublimia sapientes.

Job 21:7Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis? + 21.7 Quare ergo impii vivunt. Sublevantur honoribus, confortantur rebus, quia eos patientia divina tolerat. Confortatique divitiis, etc., ut diu in eis subsistere permittantur; sed quia sunt quibus hæc habere pœna est, quia hæredes quibus hæc relinquent, non habent. Subdit:

Psalms 10:5Dominus in templo sancto suo; Dominus in cælo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt; palpebræ ejus interrogant filios hominum. 1

Psalms 37:7Miser factus sum et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar. + 37.7 Miser factus sum. ID. Dicto qualiliter iniquitates supergressæ, dicit quomodo aggravatæ. 1

Proverbs 23:17Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die: + 23.17 Non æmuletur cor tuum peccatores. Si tota die, etc., usque ad unde in Apocalypsi: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ Apoc. 2..

Ecclesiastes 7:15In die bona fruere bonis, et malam diem præcave; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum justas querimonias. + 7.15 Malam diem HIER. judicii, quæ mala videtur malis, unde, Dies illa dies iræ, etc. Vel, bona et mala, id est prospera et adversa, prout juste evenerint, sustine viriliter. Omnia enim juste, quamvis occulte, et hoc est non inveniat, etc.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 73:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 73:2Psalmorum 73Psalmorum 73:4 →