Psalmorum 73:4
Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ; posuerunt signa sua, signa: + 73.4 Gloriati sunt. AUG., CASS. De victoria sua. Ecce quod non bono zelo fecerunt. Gloriati, cum scelus soleat sequi pœnitudo, hi ad gloriam vertunt; qui te oderunt, servi dæmonum, qui nullatenus sunt tolerandi. In medio solennitatis tuæ. Non in extremo loco, sed in medio atrio. Alia littera, sacrilegia commiserunt. In sancto. CAS. In sanctuario per contemptum sancti templi, ubi Deitas videtur despici, in præsumptores concitat invidiam. Signa, etc. AUG. Aquilas, etc., usque ad id est, per edita loca. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For there are no bands in their death: but their strength is firm.
In Context
Cross References
Job 15:27Operuit faciem ejus crassitudo, et de lateribus ejus arvina dependet. + 15.27 Operuit faciem ejus. Faciem crassitudo operit, quia desiderata terrenarum rerum abundantia oculos mentis premit. Et de lateribus ejus. Ibid. Latera divitum sunt qui eis adhærent; arvina de lateribus ejus dependet, quia quisquis potenti et iniquo adhæret, ipse quoque de ejus potentia velut ex pinguedine tumet.
Job 21:23Iste moritur robustus et sanus, dives et felix: + 21.23 Iste moritur. Ecce ponit illa in quibus Omnipotentis secretum quis discutiat, quærendo cur hæc ita esse permittat. Superficies litteræ satis patet per se. Quod autem dicit:
Psalms 17:10Inclinavit cælos, et descendit, et caligo sub pedibus ejus. + 17.10 Cœlos. Ibid. Id est, prædicatores inclinavit a contemplativa ad ministerium, et ad ferendas molestias. Descendit, etc. Ipse passus in eis, et in quorumdam notitiam. Caligo: tenebrosi, qui etiam persequuntur, sub ejus potestate sunt; vel, qui simpliciter credunt, subjecti ei sunt. 1
Ecclesiastes 2:16Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient: moritur doctus similiter ut indoctus.
Jeremiah 5:28Incrassati sunt et impinguati, et præterierunt sermones meos pessime. Causam viduæ non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt. + 5.28 Incrassati sunt, etc. Cui simile: Incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum Deut. 32.. Et: Incrassatus est dilectus et recalcitravit Ibid.. Et impinguati, etc. In divinis confisi: quasi dicat: Anima, multa bona habes posita in annos plurimos: requiesce, comede et bibe Luc. 12..