Psalmorum 73:5
et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus + 73.5 In exitu. CAS. Vel sicut in egressu desuper, id est, non cognoverunt, quod hæc licentia a Deo egrederetur. Quasi in silva, etc. CASS. Antequam construeretur, prophetat eversionem templi. In securi et ascia polluerunt tabernaculum nominis tui, etc. AUG. Securis cædit trabes: ascia minutius persequitur. Per hoc ergo, et magnas res et minimas dicit dejectas, ut civitas funditus sit devastata, prius incisa, post ignis omnia voravit. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
They are not in trouble as other men; neither are they plagued like other men.
In Context
6exciderunt januas ejus in idipsum; in securi et ascia dejecerunt eam. 1
Cross References
Job 21:6Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor. + 21.6 Et ego quando recordatus fuero. Ibid. Quia actuum suorum oblitus non erat, etc., usque ad contra ejus dicta subjungit:
Job 21:30quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.
Proverbs 3:11[Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis: + 3.11 Disciplinam. Sunt qui in prosperis serviunt Domino, etc., usque ad pietatem, quam in tranquillitate videbatur habere, amittat.
1 Corinthians 11:32Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. + 11.32 Dum judicamur, etc. Eisdem qui patiuntur etiam pœna propria, est aliquando purgatio, ut prophetæ Addo, qui prohibitus comedit: qui vivus potuit terreri vel contristari de eo quod non erat sensurus mortuus. Dictum est enim ei: Non inferetur cadaver tuum in sepulcro patrum tuorum III Reg. 13.. Et per hoc inobedientia prophetæ puniri potuit, ne ad supplicium tartareum ejus anima raperetur. Corripimur. In paucis est omnium emendatio, quatenus timore pœnæ nostræ alii emendantur.
Revelation 3:19Ego quos amo, arguo, et castigo. Æmulare ergo, et pœnitentiam age.