The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 74 › Psalmorum 74:2

Psalmorum 74:2

[Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua. + 74.2 Confitebimur tibi, Deus. AUG. Certus ergo de præmissis incipit: Confitebimur. Repetitio affirmatio est, ne pœniteat te esse confessum: unde et Dominus congeminat. Amen, amen. Fiat, fiat. Et Joseph de somno Pharaonis, qui vidit septem spicas, et totidem steriles. Et septem boves pingues et totidem macilentas. CAS. Repetitio confirmatio est ad significationem veritatis. Sufficeret unum ad significationem firmitatis, accessit alterum. Confiteri peccata vel semel terreno judici mortem inducit, sed Deo frequens confessio vitam? Inde invocatio, post narratio; unde sequitur: Narrabimus. Invocabimus nomen tuum. ID. Post confessionem potest invocari Deus, in hominem sic mundatum: et sicut per confessionem evacuatur a malis, sic per invocationem impletur bonis. Narrabimus mirabilia tua, etc. CAS. Terretur superbus judicio, etc., usque ad in cujus persona subditur: 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Remember thy congregation, which thou hast purchased of old; the rod of thine inheritance, which thou hast redeemed; this mount Zion, wherein thou hast dwelt.

In Context

1In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph. + 74.1 In finem, ne corrumpas, etc. AUG. Monet hic psalmus, etc., usque ad ut Judæi credant, non corrumpant fidem. 1

3Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. + 74.3 Cum accepero tempus, secundum hominem accipit, quod ipse Deus dat, id est, potestatem judicium faciendi. Justitias. Judicandi igitur ante precentur absolvi. 1

Read all of Psalmorum 74

Cross References

Exodus 15:13Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti: et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.

Deuteronomy 4:20Vos autem tulit Dominus, et eduxit de fornace ferrea Ægypti, ut haberet populum hæreditarium, sicut est in præsenti die.

Deuteronomy 9:29qui sunt populus tuus et hæreditas tua, quos eduxisti in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento.

Psalms 9:11Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine. + 9.11 Sperent. AUG. Cum desinunt sperare in rebus sæculi. Aversos a sæculo, quærentes ubi figant spem, excipit cognitio nominis. Nomen scitur, cum ille cujus est nomen, noscitur. Nomen est illi Dominus, quod novit, qui libenter ei servit, vel, qui est, et ideo nemo speret in transitoriis, nihil habentibus præter, fuit, et erit. Nam quod in illis futurum est, cum venerit, fit statim præteritum, exspectatur cum cupiditate, amittitur cum dolore, non tenetur cum certitudine. Quoniam non reliquisti. Fideles provocat ad laudem Propheta, respiciens beneficia præsentis temporis et futuri. 1

Psalms 33:12Venite, filii; audite me: timorem Domini docebo vos. + 33.12 Venite, filii, audite me. Diapsalmus. Tractatis Ecclesiæ sacramentis, admonet eos qui extra sunt, qui prima rudimenta fidei capiunt, ne nomen timoris horreatur addit: Docebo vos, filios timorem Domini, ut rem utilem. CASS. Jam et incipientes monet a quibus abstineant. 1

Psalms 68:16Non me demergat tempestas aquæ, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum. + 68.16 Profundum. CAS. Peccatorum, quod deglutit animas; unde: Peccator cum venerit in profundum peccatorum, contemnit Prov. 18.. Hæc pericula membris ejus imminent. Neque urgeat super me, etc. AUG. Et si cecidisti, non claudit super te puteus os suum, si non claudis os tuum; sed confitere et dic: De profundis clamavi ad te, Domine, et evades. Claudit super illum, qui in profundo contemnit, a quo mortuo, velut qui non sit, perit confessio. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 74:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 74:1Psalmorum 74Psalmorum 74:3 →