Psalmorum 74:4
Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas ejus. + 74.4 Liquefacta est terra. CAS. Ostendit omnes inexcusabiles in judicio, per hoc, quod præmisit Apostolos et Prophetas. Terra et omnes. AUG. Prius firma, in diversas diffluit concupiscentias. Vel, terra prius vitiis constricta, flante Spiritu sancto, liquefacta est, ut germina virtutum emitteret. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thine enemies roar in the midst of thy congregations; they set up their ensigns for signs.
In Context
Cross References
2 Chronicles 36:17Adduxit enim super eos regem Chaldæorum, et interfecit juvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui: non est misertus adolescentis, et virginis, et senis, nec decrepiti quidem, sed omnes tradidit in manibus ejus.
Lamentations 2:7Zain Repulit Dominus altare suum; maledixit sanctificationi suæ: tradidit in manu inimici muros turrium ejus. Vocem dederunt in domo Domini sicut in die solemni.
Matthew 24:15Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat: + 24.15 Abominationem, etc. Vel si de excidio urbis, abominatio, id est idolum. Pilatus enim posuit imaginem Cæsaris in templo desolato. Vel hoc dicitur de statua Adriani equestri, quæ in ipso sanctorum loco longo tempore stetit.
Luke 21:20Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus: